Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
31
31 (XIX)
32
32 (XX)
33
33 (XXI)
34
34 (XXII)
35
35 (XXIII)
36
36 (XXIV)
37
37 (XXV)
38
38 (XXVI)
39
39 (XXVII)
40
40 (XXVIII)
< >
page |< < (5) of 389 > >|
9. Cenſeo igitur bina quæcunque materiæ puncta determi-
11Eorundem vi-
res
mutuæ in
aliis
diſtantiis
attractivæ
, i
aliis
repulſivæ :
virium
ejuſm-
di
exempla.
nari æque in aliis diſtantiis ad mutuum acceſſum, in aliis ad
receſſum
mutuum, quam ipſam determinationem appello
vim
, in priore caſu attractivam, in poſteriore repulſivam,
eo
nomine non agendi modum, ſed ipſam determinationem
exprimens
, undecunque proveniat, cujus vero magnitudo mu-
tatis
diſtantiis mutetur &
ipſa ſecundum certam legem quan-
dam
, quæ per geometricam lineam curvam, vel algebraicam
formulam
exponi poſſit, &
oculis ipſis, uti moris eſt apud
Mechanicos
, repræſentari.
Vis mutuæ a diſtantia pendentis,
&
ea variata itidem variatæ, atque ad omnes in immenſum
&
magnas, & parvas diſtantias pertinentis, habemus exem-
plum
in ipſa Newtoniana generali gravitate mutata in ratio-
ne
reciproca duplicata diſtantiarum, quæ idcirco nunquam e
poſitiva
in negativam migrare poteſt, adeoque ab attractiva
ad
repulſivam, ſive a determinatione ad acceſſum ad deter-
minationem
ad receſſum nuſquam migrat.
Verum in elaſtris
inſlexis
habemus etiam imaginem ejuſmodi vis mutuæ variatæ
ſecundum
diſtantias, &
a determinatione ad receſſum migran-
tis
in determinationem ad acceſſum, &
vice verſa. Ibi enim
ſi
duæ cuſpides, compreſſo elaſtro, ad ſe invicem accedant,
acquirunt
determinationem ad receſſum, eo majorem, quo ma-
gis
, compreſſo elaſtro, diſtantia decreſcit;
aucta diſtantia
cuſpidum
, vis ad receſſum minuitur, donec in quadam di-
ſtantia
evaneſcat, &
fiat prorſus nulla; tum diſtantia adhuc
aucta
, incipit determinatio ad acceſſum, quæ perpetuo eo
magis
creſcit, quo magis cuſpides a ſe invicem recedunt:
ac
ſi
e contrario cuſpidum diſtantia minuatur perpetuo;
determi-
natio
ad acceſſum itidem minuetur, evaneſcet, &
in determi-
nationem
ad receſſum mutabitur.
Ea determinatio oritur uti-
que
non ab immediata cuſpidum actione in ſe invicem, ſed
a
natura, &
forma totius intermediæ laminæ plicatæ; ſed
hic
phyſicam rei cauſam non moror, &
ſolum perſequor ex-
emplum
determinationis ad acceſſum, &
receſſum, quæ deter-
minatio
in aliis diſtantiis alium habeat niſum, &
migret et-
iam
ab altera in alteram.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index