Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33 (327)
34
34 (328)
35
35
36
36
37
37
38
38 (329)
39
39 (330)
40
40 (331)
< >
page |< < (345) of 568 > >|
57345EPISTOLA. lib. 8. qui totus eſt de Proportionalitatibus.
Porro ſuperfluam me ais operam ſumpſiſſe, cum priores
duas
corporum rationes numero exhibui, ex quibus tertia
vobis
definienda erat;
illas enim autor operis Geometrici, ſi
credimus
, multo antè quàm ego edidiſſem, imo quàm ipſe
editus
eſſem, perſpectas habuit aliiſque demonſtravit.
Quæ-
ſo
curnon explicuit igitur, noſque ea levavit moleſtia?
Nam
certum
erat plurimum ad abſolvendam quadraturam, ſi mo-
do
abſolvi poſſet, eorum notitiam conferre debere, planéque
eſſe
neceſſariam.
Sed vobis cuncta perinde nota dici video
quæ
cognoſci poſſe aliquâ ſaltem ratione imaginamini, at-
que
ea quæ liquido comperta fuerint.
Itaque ad propoſ. 43.
lib. 10. me remittis, in qua utramque rationem notam fieri
aſſeris
.
Illa vero non magis ipſas expedit quam propoſitio
poſtrema
ejuſdem libri, rationem quæ ſit inter circulum &

quadratum
diametri.
Prorsus huic ſimile eſt quod de Para-
bolica
ungula reſpondes.
Videlicet jam à triginta annis ex-
ploratum
habuiſſe autorem tuum, quænam ſit illius ad cy-
lindrum
ſuum proportio.
Equidem ex iis quæ jam tradide-
rat
, erui illam poſſe faſſus ſum;
ipſum vero adhuc cujuſmo-
di
foret neſciviſſe, ſatis evidens argumentum videbatur,
quod
eam non expromeret.
Neque enim credibile, cujus theo-
rematis
gratia duodeviginti propoſitiones elucubraſſet, id
tanquam
ſuperfluum non eſſe adſcripturum, ſi tam nullo ne-
gotio
inveniri poſſe ſperaret.
Parum intererat utrum propo-
ſitione
illud dignatus fuiſſet, (quod noluiſſe eum dicis) an
corollario
tantum.
Sed nec in corollario ratio illa uſpiam ex-
preſſa
eſt.
Nam in eo quod adducis, hoc ſolum legitur,
methodum
traditam eſſe qua ratio ungulæ ad cylindrum quo
continetur
, inveſtigari queat, eamque notam fore, ſi quo-
rundam
inter ſe corporum rationes inventæ fuerint.
Atqui &
horum
corporum rationes, &
ex iis quæ ſit inter ungulam
cylindrumque
ſuum analogia, lectoribus diſquirenda relin-
quuntur
:
idque ipſe non neſcis. Quare non ſatis ingenue hic
me
diſſimulationis arguis, ubi ipſe contra quam ſentias, ſcri-
bere
videaris.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index