Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (51) of 213 > >|
5751IN LIB. DE COLORIBVS.
Abſolutis primis, ſimplicibúſque coloribus; mix-
tos
, qui medii, &
ſecundi quoque nuncupantur, ag-
greditur
.
Verùm bifariam hi pertractari poſſunt, vel
vt
veri colores, qui ex albo, &
nigro generantur, quo
modo
eos libro de Senſu explicauit Ariſtoteles:
vel
vt
conflantur ex mixtione colorum, tam apparentiũ,
quàm
verorum.
atque hoc pacto de iis agit hîc au-
thor
, addens ea, quæ in Ariſtotele deſunt:
& iccirco
plures
hoc loco mixtionis cauſæ recenſentur.
Ad
hæc
, horum colorum aliqui dicuntur fieri ex albo &

nigro
proximè, &
immediatè, vt puniceus, purpu-
reus
, viridis, coeruleus;
atque hi medium locum te-
nent
.
Alii ſunt infra medium, vt fuſcus, & flauus. defi
ciunt
enim, ille à nigro, hic ab albo.
Priores verò,
quos
diximus medium locum occupare, diuerſis pro
portionibus
diſtant ab extremis, velut paulò pòſt do-
cebimus
.
Sunt præter enumeratos nonnulli, qui ex
mediorum
colorum mixtione gignuntur, atque hi
ferè
innumeri ſunt, vt declarabimus.
Cæterùm vt
verba
excutiamus, ſcire licet, album &
nigrum inter
ſeinuicem
miſceri, vel ſeruata ratione, vt ait libro de
Senſu
Ariſtoteles;
hoc eſt ſeruata certa quadam, &
rationabili
proportione, puta dupla, ſeſquialtera, aut
ſeſquitertia
.
Cúmq. ita inter ſe commiſcentur, quem
admodum
aſſerit Alexander eodem libro, colores
viſum
oblectant, cuiuſmodi ſunt viridis, cœruleus &

purpureus
.
Imò fuſcus, cœruleus, præterquàm quod
viſui
ſunt iucundiſsimi, ſaluberrimi quoq.
iudican-
tur
, vt optimè docet Galenus, lib.
primo de Sympto-
matum
cauſis, cap.
vii. & maximam præbent viſioni
defatigatæ
, ſanæ tamen, vtilitatem.
non enim eam di-
ſcriminant
, vt albus, &
ſplendidus; neque ipſam co-
gunt
, ac extingunt, veluti niger.
nam cùm fuſcus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index