Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45 18
46 19
47 20
48 21
49 22
50 23
51 24
52 25
53 26
54 27
55 28
56
57 30
58 31
59 32
60
61 34
62 35
63 36
64 37
65 38
66 39
67 40
68 41
69 42
70 43
< >
page |< < (30) of 434 > >|
5730CHRISTIANI HUGENII ſtituta erat. Menſura enim temporis certa atque æqualis,
pendulo
ſimplici naturâ non inerat, cum latiores excurſus
anguſtioribus
tardiores obſerventur;
ſed geometria duce di-
verſam
ab ea, ignotamque antea penduli ſuſpenſionem re-
perimus
, animadverſâ lineæ cujusdam curvaturâ, quæ ad
optatam
æqualitatem illi conciliandam mirabili planè ratione
comparata
eſt.
Quam poſtquam horologiis adhibuimus,
tam
conſtans certusque eorum motus evaſit, ut poſt crebra
experimenta
terra marique capta, manifeſtum jam ſit &

Aſtronomiæ
ſtudiis &
arti Nauticæ plurimùm in iis eſſe
præſidii
.
Hæc ea eſt linea quam defixus in circumferentia
currentis
rotæ clavus, continua circumvolutione, in aëre
deſignat
;
à Geometris noſtri ævi cycloidis nomine donata,
&
ob alias multas ſui proprietates diligenter expenſa; à no-
bis
verò propter eam quam diximus menſurandi temporis
facultatem
, quam nihil tale ſuſpicantes, ac tantùm artis ve-
ſtigiis
inſiſtentes, ineſſe ipſi comperimus.
Hanc cum jam
pridem
amicis horum intelligentibus notam fecerimus (nam
non
multo poſt primam horologii editionem animadverſa
fuit
) nunc eandem, demonſtratione quàm potuimus accu-
ratiſſima
firmatam, omnibus legendam proponimus.
Itaque
in
hac tradenda demonſtratione potiſſima pars hujus libri
verſabitur
.
Ubi primùm neceſſe fuit novis nonnullis demon-
ſtrationibus
ſtabilire &
promovere ulterius viri maximi Ga-
lilei
de deſcenſu gravium doctrinam, cujus fructus deſidera-
tiſſimus
, atque apex veluti ſummus, hæc ipſa quam inve-
nimus
cycloidis eſt proprietas.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index