Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (51) of 778 > >|
5751OPTICAE LIBER II. norem, quàm in remotione unius cubiti. Et ſimiliter ſi elongetur à uiſu pertres cubitos aut qua-
tuor
, non uidebitur minor, quamuis anguli, qui fiunt apud uiſum, diuerſentur diuerſitate extra-
nea
.
Et etiam ſi in ſuperficie alicuius corporis ſignetur figura quadrata ęqualium laterum, & recto-
rum
angulorum:
& eleuetur illud corpus, donec ſuperficies eius, in qua eſt quadratio, ſit prope
æquidiſtantiam
uiſus, & ita ut uiſus comprehendat figuram quadratam:
comprehendet uiſus fi-
guram
quadrilateram æqualium laterum:
& tamen anguli, quos reſpiciunt latera quadrati apud
centrum
uiſus, quando centrum uiſus fuerit prope ſuperficiem, in qua eſt quadratio, erunt diuer-
ſi
:
cum nihilominus uiſus comprehendat latera quadrati ęqualia. Et ſimiliter quando in circulo ex-
trahuntur
diametri diuerſorum ſituum, deinde eleuatur ſuperficies, in qua eſt circulus, donec ſit
prope
ęquidiſtantiam uiſus:
erunt anguli, quos reſpiciunt diametri circuli apud centrum uiſus, di-
uerſi
diuerſitate magna ſecundum diuerſitatem ſitus diametrorum:
& tamen uiſus non compre-
hendit
diametros circuli, niſi æquales, quando remotio circulorum fuerit mediocris.
Si ergo com-
prehenſio
rerum uiſarum eſſet ex comparatione ad angulos tantùm, qui fiunt ex uiſibilibus a-
pud
centrum uiſus:
non comprehenderentur quadrati latera æqualia, neque comprehenderen-
tur
diametri circuli æquales, neque comprehenderetur circulus rotun dus, neque comprehende-
retur
una res uiſa in rebus diuerſis unius quantitatis.
Experimentatione igitur iſtarum intentio-
num
patet, quòd comprehenſio quantitatum rerum uiſarum non eſt ex comparatione ad angu-
los
tantùm.
ET quia hoc declaratum eſt, quomodo certificemus qualitatem comprehenſionis magnitu-
dinis
:
& iam declaratum eſt, quòd ſuſtentatio in comprehenſione plurium ſenſibilium non
eſt
, niſi per argumentationem & diſtinctionem:
magnitudo autem eſt una intentionum, quę
comprehenduntur
ratione & argumentatione:
& radix, ſuper quam ſuſtentatur uirtus diſtincti-
ua
in diſtinctione quantitatis magnitudinis rei uiſæ, eſt quantitas partis uiſus, in quam peruenit
forma
rei uiſæ:
& pars, in quam peruenit forma rei uiſæ, determinatur, & menſuratur per angulum,
qui
eſt apud centrum uiſus, quem continet pyramis radialis, continens rem uiſam, & partem ui-
ſus
, in quam peruenit forma rei uiſæ.
Pars ergo uiſus, in quam peruenit forma rei uiſæ, & angulus,
quem
continet pyramis radialis, continens illam partem, ſunt radix, quam non poteſt ſenſus &
diſtinctio
uitare in comprehenſione magnitudinis rei uiſæ.
Sed tamen non ſufficit uirtuti diſtin-
ctiuæ
in comprehenſione magnitudinis conſideratio anguli tantùm, aut conſideratio partis uiſus
reſpicientis
angulum tantùm.
Quoniam una res uiſa quando comprehenditur à uiſu, & eſt prope i-
pſum
:
comprehendet ſentiẽs locũ uiſus, in quem peruenit forma rei uiſæ, & comprehendet quan-
titatem
illius loci:
deinde quando illa res uiſa elongabitur à uiſu: comprehendetur etiam à uiſu,
& comprehendet ſentiens locum uiſus, in quem peruenit forma eius ſecundò, & comprehendet
quantitatem
loci.
Et manifeſtum eſt, quòd locus uiſus, in quem peruenit forma eius primò, & lo-
cus
uiſus, in quem peruenit forma eius ſecundò, diuerſantur ſecundum quantitatem:
quoniam lo-
cus
formę in uiſu erit ſecundum quantitatem anguli, quem reſpicit illa res uiſa apud centrum uiſus.

Et
quãtò magis elongabitur res uiſa, tantò magis anguſtabitur pyramis cõtinens ipſam, & eius an-
gulus
, & locus uiſus, in quem peruenit forma.
ET cum ſentiens comprehenderit locum, in quem peruenit forma rei uiſæ, & comprehende-
rit
quantitatem loci:
comprehendet diminutionem loci apud remotionem rei uiſæ à uiſu. Et
iſta
intentio ſæpe reuertitur ad uiſum:
ſcilicet quòd uiſibilia ſæ pe elongantur à uiſu, & uiſus
ab
eis, & appropin quant uiſui, & uiſus illis:
& uiſus comprehendit ipſa, & comprehendit diminu-
tionem
locorum formarum illarum in uiſu apud remotionem, & comprehendit augmentationem
locorum
formarum illarum in uiſu apud appropinquationem.
Quare ad comprehenſionem quan-
titatis
rei uiſæ adiungit uirtus diſtinctiua remotionem rei uiſæ ad angulum pyramidis radialis, qui
eſt
in centro oculi.
Ex frequentia ergo iſtius intentionis quieuit in anima apud uirtutem diſtincti-
uam
, quòd quantò magis elongatur res uiſa à uiſu, tantò magis diminuitur locus formæ eius in ui-
ſu
, & angulus, quem reſpicit res uiſa apud centrum uiſus.
Et cum hoc eſt: eſt quietum in anima,
quòd
locus, in quem peruenit ſorma rei uiſæ, & angulus, quem reſpicit res uiſa apud centrum ui-
ſus
, non erit niſi ſecundum remotionem rei uiſæ à uiſu.
Et cum hoc quietum eſt in anima, quando
uirtus
diſtinctiua diſtinguet quantitatem rei uiſæ, non conſiderabit angulum tantùm, ſed conſi-
derabit
angulum & remotionem ſimul:
quoniam quietum eſt apud ipſam, quòd angulus non erit,
nιſi
ſecundum remotionem.
Quantitates ergo uiſibilium non comprehenduntur, niſi per diſtin-
ctionem
& comparationem.
Comparatio autem, per quam comprehenditur quantitas rei uiſæ,
eſt
comparatio baſis pyramidis radialis, quæ eſt ſuperficies rei uiſæ, ad angulum pyramidis, & ad
quantitatem
longitudinis pyramidis, quæ eſt remotio rei uiſæ à uiſu.
Et conſideratio uirtutis di-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index