Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 579 > >|
1
preſſiuam, pro menſura duplæ grauitatis haberet.
Verum tamen eſt, quòd alia de cauſa non eſt neceſ­
sè, vt ſemper baſes ſint æquales, neque grauitates
ſint in eadem proportione dupla, dummodò altitu­
do AH dupla ſit altitudinis ipſius HB; & ratio huius
diuerſitatis pendet ex alibi demonſtrandis.
Cap. 3. flui­
dum in ſue
toto quie­
ſcens pon­
derat.
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens ponde­
rat.
Ex ſuperiori igitur ratiocinio euinci­
23[Figure 23]
tur, falſum eſſe, quòd pronunciabatur,
nimirùm, duplam aquam AI vt grauio­
rem, expellere deſcendendo debere ſub­
duplam aquam ſubiectam HD, cùm ècon
tra hæc vt grauior, grauitate nempe pro­
pria, & ea, quæ ei ſuperadditur ab aqua
ſuperincumbente AI in eodem loco infimo perma­
nere debeat, nec vnquam à debiliori compreſſione
ſuperſtantis aquæ expelli poſſit, ac proindè ſequitur
ſumma quies, ac tranquillitas, non verò motus per­
petuus.
Ex doctrina
ſuperiùs tra­
dita videtur
deduci poſ­
ſe lignum
infra aquam
poſitum ſur­
ſum aſcende­
re
non poſſe.
Sed dices, ſi vera eſſet adducta doctrina, lignum
deberet in fundo aquæ paritèr retineri, proptereą
quòd nedum à propria grauitate comprimitur, ſed
etiam à pondere totius aquæ ſuperſtantis, & ideò
magis grauitaret quàm aqua ei ſuperpoſita, & proin­
de lignum in fundo aquæ permanere deberet: hoc
autem falſum eſt, cùm experientia conſtet, lignum
ſursùm ferri, nec quieſcere, antequàm ad aquæ ſu­
premam libellam perducatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index