Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
51 39
52 40
53 41
54 42
55 43
56 44
57 45
58 46
59 47
60 48
61 49
62 50
63 51
64 52
65 53
66 54
67 55
68 56
69 57
70 58
71 59
72 60
73 61
74 62
75 63
76 64
77 65
78 66
79 67
80 68
< >
page |< < (45) of 672 > >|
Dand. Hoc illud eſt, quod admittere prorſus renuunt, nimi-
rum
aërem Mercurio trahente diſtrahi:
Omnia fieri volunt im-
pulſione
, nec quicquam attrahi concedunt:
ſi enim ſemel darent
à
corpore recedente proximum corpusrapi, vt in relictum locum
fuccedat
, viam ſternerent veteri philoſophandi methodo, quæ
ad
euitandum Vacuum ita corpora ſibi inuicem cohærere ſtatuit,
vt
niſi abeuntis locum ſponte ſubeat aliud corpus, vim ſibi in-
ferri
patiaturillud, quod proximum ponè adhæret.
Propterea
ad
facultatem aëris compreſſi elaſticam confugiunt, &
ab aëre, qui
ad
amplius ſpatium ſe explicat in fiſtulâ, Mercurium deprimi
aſſerunt
:
aër ſcilicet in fiſtulam admiſſus particula eſt inferioris
huius
aëris compreſſi ab incumbente ſuperiore aëre graui;
cum
autem
facultate ſuâ elaſticâ conetur ſe explicare, nec valeat fi-
ſtulæ
ſuperiùs clauſæ fundum repellere, Mercurium impellit, &

deprimit
.
Porrò facultatem hanc elaſticam aëri tribuendam eſſe,
non
paucis experimentis probari poſſe exiſtimant, hoc tanquam
certum
ponentes, quod aër compreſſus, vt ſe explicet, locum
ſibi
quærat in ſpatio aëris dilatati, aut minùs compreſſi, vt ſci-
licet
violentiam Natura in plures diſpartiatur.
Sic in experimento,
quod
vocant, Magdeburgico (excogitato videlicet ab Othone
Gerikio
Conſule Magdeburgenſi) vbi amplus vitreus globus, adie-
ctâ
antliâ, exhauritur aëre, quoad fieri poteſt, aiunt reducto
embolo
incluſum aërem vi ſuâ elaſticâ vrgere aſſarium, &
in mo-
diolum
ingredi, adductòque embolo aërem exprimi ex modiolo,
atque
ita deinceps.
Quando verò clauſo epiſtomio reuellitur glo-
bus
ab antlia, &
, applicato colli oſculo ad aquam ſubiecti vaſis,
epiſtomium
recluditur, externus aër premens aquam illam ma-
gnâ
vi intrudit in globum, in locum videlicet aëris minimè com-
preſſi
:
atque eodem pacto reliqua illius experimenti ſymptomata
explicant
.
Neque hoc ſolum, ſed.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index