Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (39) of 393 > >|
5739 AN refractus. Hæc autem è ſupra poſitis Theorematis abunde
conſtant.
11_10 & 13 Lect. 4._
IV. Verum extra caſum hunc, & particulares alios nonnullos (quos
hìc certè nil attinet commemorare) generatim &
illimitatè conceptum
Problema ſolidum eſt, plureſque duabus ſolutiones admittit;
id quod
facilè perſpicietur concipiendo punctum datum (puta X) in primo ca-
ſu extra angulum AB F jacere (vel intra eundem, in ſecundo) quo po-
ſito liquet è præcedentibus obtingere poſſe nonnunquam, ut duorum
22Fig. 50. ad partes BF incidentium refractì concurrant ad X;
quin & alterius
unius ad partes BE incidentis reſractum etiam per idem X tranſire
quod cùm ſubinde, dico, contingere poſſit, indè certo conſequetur
_Problema_ ſolidum eſſe.
V. Pro cujus ſolutione, primùm adnoto vix ullum _Problema_ dari
(præſertim è difficilioribus) quod non peculiarem lineam naturâ ſibi-
met appropriatam habeat, cujus deſcriptione quàm expeditè conſtrua-
tur;
& quidem ità, ut ſimul indolem ſuam prodat ; poſſibilitatem,
inquam, &
impoſſibilitatem ſuam; determinationes, & limitationes
neceſſarias;
caſuum & ſolutionum varietatem apertè monſtret, & ve-
lut ob oculos repreſentet.
In cujus qualis qualis obſervationis ſpeci-
men (alia quædam poſtmodùm exhibituri) imprimis lineam propone-
mus hujuſce Problematis executioni peculiariter accommodatam, hoc
modo promptè deſcribendam.
VI. Per radians punctum A ducatur ARS refringenti parallela;
33Fig. 51. eidémque perpendicularis AB utrinque protendatur indefinitè. Item
per datum alterum punctum X protendatur XR ad AB parallela:
Quinetiam facto AS. AR : : I. R; per S extendatur SU ad AB pa-
rallela.
Quibus ſtantibus per A quotcunque tranſeant rectæ ſecantes
ipſam SU punctis H;
& centro X, intervallis ipſas AH exæquanti-
bus, deſcribantur circuli ſecantes perpendicularem AB punctis K;

demum per X, K ductæ lineæ cum ipſis HA conveniant in N.
Per
ejuſmodi quæ cunque puncta tranſibit propoſito noſtro deſerviens linea
(AN N) quam ſuſcepimus deſcribendam;
cujuſce nimirum cum re-
fringente FF interſectiones ipſiſſima ſunt incidentiæ puncta, quæ in-
dagamus (hæ autem ad unas rectæ AB partes (veluti ad F ) aliquando
duæ erunt;
ſubinde tantùm una, cù EF ſic effectam curvam tangit;
quandoque nulla, cùm EF ultra tangentem dictam jacet;
ad alteras
ſaltem una erit;
quæ ſatis attendenti manifeſta futura ſubnoto

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index