Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 360 > >|
1percurruntur æqualibus temporibus, percurruntur
quoque plures, plureſque ex geminatis lineæ AC.
Ex hoc autem ſit, vt quemadmodum in æquabili mo­
tu, DE percurrebatur ſex minutis, & AC ſimiliter
ſex, ob geminas parteis iſtius correſpondenteis ſingu­
lis illius, ita in accelerato, ſi DE percurratur tribus
minutis, AC percurratur ſimiliter tribus; quòd dum
primo minuto percurritur pars illius vna, percurran­
tur iſtius duæ, ob ge minam velocitatem; & ob ean­
dem cauſſam, dum ſecundo minuto percurruntur
illius duæ, percurrantur iſtius quatuor, dum tertio
demùm illius tres, percurrantur iſtius ſex.
Nim rùm
non alia ratione dici poſſent habere ſe velocitates vt
ſpatia: neque velocitas per totam AC dupla eſſet ve­
locitatis per totam DE Eſto deinde vnicum mobile,
quod decedens ab A, tendat verſus C, & ſit rursùs
velocitas per totam AC dupla velocitatis per totam
AB, patet idem prorsùs dicendum de AC, reſpectu
AB, quod dictum fuit de eadem reſpectu DE.
Nam
in æquabili quidem motu oporteret mobile percur­
rere ſimul, ſeu primo minuto primam, & ſecundam
parteis; ſecundo ſecundam, & quartam; ac ita porrò
quovſque ſexto, percurreret, ſeu attingeret ſimul
ſextam, atque duo ſecimam.
In accelerato verò
eſt neceſſe, vt percurrat ſimul vnam, & duas in pri­
mo; duas, & quatuor in ſecundo; treis, & ſex in tertio;
atque adeò totam AB, & totam AC tempore eo­
dem.
Atque ego quidem rem itaconcipio.
XI Verum tu ſi mſtas, Vt prima illius Paralo­
giſmi aſſumptio in motu vniformi, ac perpetuò ſibi æquali

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index