Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (5) of 389 > >|
575PARS PRIMA. tu, quem determinant vires mutuæ, quas inter bina quævis
puncta agnoſco a deſtantiis pendentes, &
iis mutatis mutatas,
juxta generalem quandam omnibus communem legem.
In
ea determinatione ſtat illa, quam dicimus, inertiæ vis, quæ,
an a libera pendeat Supremi Conditoris lege, an ab ipſa
punctorum natura, an ab aliquo iis adjecto, quodcunque
iſtud ſit, ego quidem non quæro;
nec vero, ſi velim quæ-
rere, inveniendi ſpem habeo;
quod idem ſane cenſeo de ea
virium lege, ad quam gradum jam facio.
9. Cenſeo igitur bina quæcunque materiæ puncta determi-
11Eorundem vi-
res mutuæ in
aliis diſtantiis
attractivæ , i
aliis repulſivæ :
virium ejuſm-
di exempla.
nari æque in aliis diſtantiis ad mutuum acceſſum, in aliis ad
receſſum mutuum, quam ipſam determinationem appello
vim, in priore caſu attractivam, in poſteriore repulſivam,
eo nomine non agendi modum, ſed ipſam determinationem
exprimens, undecunque proveniat, cujus vero magnitudo mu-
tatis diſtantiis mutetur &
ipſa ſecundum certam legem quan-
dam, quæ per geometricam lineam curvam, vel algebraicam
formulam exponi poſſit, &
oculis ipſis, uti moris eſt apud
Mechanicos, repræſentari.
Vis mutuæ a diſtantia pendentis,
&
ea variata itidem variatæ, atque ad omnes in immenſum
&
magnas, & parvas diſtantias pertinentis, habemus exem-
plum in ipſa Newtoniana generali gravitate mutata in ratio-
ne reciproca duplicata diſtantiarum, quæ idcirco nunquam e
poſitiva in negativam migrare poteſt, adeoque ab attractiva
ad repulſivam, ſive a determinatione ad acceſſum ad deter-
minationem ad receſſum nuſquam migrat.
Verum in elaſtris
inſlexis habemus etiam imaginem ejuſmodi vis mutuæ variatæ
ſecundum diſtantias, &
a determinatione ad receſſum migran-
tis in determinationem ad acceſſum, &
vice verſa. Ibi enim
ſi duæ cuſpides, compreſſo elaſtro, ad ſe invicem accedant,
acquirunt determinationem ad receſſum, eo majorem, quo ma-
gis, compreſſo elaſtro, diſtantia decreſcit;
aucta diſtantia
cuſpidum, vis ad receſſum minuitur, donec in quadam di-
ſtantia evaneſcat, &
fiat prorſus nulla; tum diſtantia adhuc
aucta, incipit determinatio ad acceſſum, quæ perpetuo eo
magis creſcit, quo magis cuſpides a ſe invicem recedunt:
ac
ſi e contrario cuſpidum diſtantia minuatur perpetuo;
determi-
natio ad acceſſum itidem minuetur, evaneſcet, &
in determi-
nationem ad receſſum mutabitur.
Ea determinatio oritur uti-
que non ab immediata cuſpidum actione in ſe invicem, ſed
a natura, &
forma totius intermediæ laminæ plicatæ; ſed
hic phyſicam rei cauſam non moror, &
ſolum perſequor ex-
emplum determinationis ad acceſſum, &
receſſum, quæ deter-
minatio in aliis diſtantiis alium habeat niſum, &
migret et-
iam ab altera in alteram.
10. Lex autem virium eſt ejuſmodi, ut in minimis diſtan-
22Virium ea-
runde lex. tiis ſint repulſivæ, atque eo majores in infinitum, quo diſtan-
tiæ ipſæ minuuntur in infinitum, ita, ut pares ſint

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index