Denique quae nobis durata, ac spissa videntur,
Haec magis hamatis inter sese esse necesse est,
Et quasi ramosis alte compacta teneri.
In quo iam genere in primis adamantina saxa
Prima acie constant, ictus contemnere sueta;
Et validi silices, ac duri robora ferri;
Aeraque, quae claustris restantia vociferantur.
Illa quidem debent ex laevibus atque rutundis
Esse magis, fluvido quae corpore liquida constant:
Nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque;
Et procursus item in proclive volubilis exstat.
Omnia postremo, quae puncto tempore cernis
Diffugere, ut fumum, nebulas, flammasque necesse est,
Si minus omnia sunt e laevibus, atque rutundis;
At non esse tamen perplexis indopedita,
Pungere uti possint corpus, penetrareque saxa;
Nec tamen herere inter se; quod quisque videmus
Sensibus esse datum: facile ut cognoscere possis
Non e perplexis, sed acutis esse elementis.
Sed quod amara vides eadem, quae fluvida constant,
Sudor uti maris est; minime mirabile habendum.
Nam quod fluvidus est, e laevibus, atque rutundis
Est: at laevibus, atque rotundis mixta doloris
Corpora; nec tamen haec retineri hamata necessum.
Scilicet esse globosa, tamen, cum squalida constent:
Provolvi simul ut possint, & laedere sensus.
Et quo mista putes magis aspera levibus esse
Principijs, unde est Neptuni corpus acerbum;
Est ratio secernendi, seorsumque videndi;
Humor dulcis, ubi per terras crebrius idem