Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 158 > >|
1cum vllum agens, niſi inſtrumento intercedente, age­
re poſſit in rem diſtantem?
Neque ſufficit dicere
emitti ex magnete vſque qualitatem quandam in
ferrum; niſi dicantur ſimùl emitti inſenſilia cor­
puſcula, quæ ſint quaſi vehiculum eiuſcemodi qua­
litatis.
Nempe qualitas, quod accidens ſit, ince­
dere ſolitarie non poteſt, neque dici poteſt alterari
à magnete acrem, lignum, chartam, quodlibet in­
terpoſitum, à quo denique ferrum alteretur: ſiqui­
dem nulla fit alteratio in corporibus interpoſitis;
per quæ ſi ferrum alteratum attraheretur, deberent
ſanè ipſa quoque alterata attrahi magis.
Emitti ergo
ex magnete corpuſcula in ferrum debent, quæ agere
in ipſum poſſint; eo modò, quo ex re odorata non
qualitas nuda odoris aut ſolitariè emittitur, aut
aërem alterat; ſed effunditur ſimùl vapor, contex­
turave aliqua corpuſculorum tenuiſſimorum, quæ
vbi ad olfactus organum peruenerint, in ipſum agant,
odori que, ſeu rei odoratæ ſenſionem faciant.
Et
certè quemadmodum odor cum vapore, ſeu halitu
ſuo ex re odorata tandem euaneſcit, atque exhau­
ritur; ita contingere videmus & in magnete, & in
ferro, quod ex affrictu cum magnete vim attrahen­
di contraxerit; nempe iſta vis ſenſim elangueſcit;
neque id poteſt contingere, niſi effluxu continuo ip­
ſa corpuſcula exhauriatur.
XIII. An forte dices corpora alia, vt objecta
ſunt viſus, vel auditus, agere in ipſa ſenſuum or­
gana, abſque huiuſmodi effluxu, ſeu emiſſione cor­
puſculorum?
Verùm cùm hoc ipſum in queſtione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index