Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (142) of 672 > >|
570142Diſſert. IV. Anigneæ ſint brutor. animæ. poreę conveniat, duplicem animam homini, corpoream alte-
ram
, &
ſentientem, alteram rationalem & incorpoream con-
cedere
neceſſe erit.
Scio tamen duplicem animam nobiles Phi-
loſophos
minimè abſurdam putâſſe in homine modò ſua ſer-
vetur
menti pręſtantia, cui in multis illius natura pareat, &

ſubiecta
ſit:
per illam ſcilicet corpoream animam humani cor-
poris
membra pręparantur ad mentem ſuſcipiendam;
quam,
propterea
tunc à Deo fœtui inditam communiter exiſtimant,
quando
in materno utero ad ſe movendum idoneus eſt.
Cum
autem
dubitari nequeat, quin mores quidam, atque propenſio-
nes
, maximè in vitia, pertineant ad corporeum appetitum, qui
utique
facultas eſt animę ſentientis, frequenti autem experi-
mento
comprobatum ſit ex parentibus in filios traduci pecu-
liares
quaſdam proclivitates gentilitias;
quid prohibet, ne,
harum
cauſa referatur in Spiritus Animales fœtûs, quibus
temperationem
fecerint ſpiritus à parentibus accepti?
Quod ſi
hoſce
Spiritus Animales quis renuat Animę vocabulo donare,
non
eſt contendendum;
modò ſimiles in homine ac in brutis
concedantur
facultates corporeę ad exercendas functiones, quę
ad
vitam ſenſitivam pertinent:
has enim animæ rationali tri-
buere
tanquam cauſæ effectrici, ſupervacaneum videtur, cum
ſatis
ſit poſſe humanam animam ex rationis arbitrio moderari
aliquos
Spirituum Animalium motus.
Verùm hæc extra,
ordinem
dicta ſint:
Nam quę ad humanam animam ſpectant,
aliis
diſputanda relinquimus:
illa nimirum nihil habet cum
igne
commune, de quo nobis eſt ſermo:
Cujus ignis notio cum
Spiritus
atque Sales volatiles complectatur, non ſunt omninò
explodendi
, qui affirmaverint igneas eſſe brutorum animan-
tium
animas, quâ ſaltem ex parte comprehendunt Spiritus
Animales
, modò &
animam agnoſcant propriè ſentientem
cognoſcentem
atque appetentem:
mihi ſcilicet, vobis in veſtrâ
ſentent
â liberè manentibus, nefas duco à vulgi opinione rece-
dere
.
Ex his autem ſatis perſpicuè Rationalis animę dignitas
innoteſcit
, cujuscognitiones, potiſſimùm Reflexę, atque rerum
à
materiâ abſtractarum, longiſſimè diſtant à perceptionibus
brutorum
, atque voluntatis humanæ motus ſępìſſimè adver-
ſantes
impulſionibus Appetitûs ſenſitivi, longo intervallo poſt
ſe
relinquunt appetitiones, quibus bruta urgentur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index