Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
ſeuerare, & deinceps denuò augeri, rarefierique in­
cipiat, & ſic proſequatur per plures gradus quouſ­
que multiplicata, & aucta tenſione illa villulorum, &
expulſione innumerarum aquæ particularum è tubu­
lis aeris, conſequatur vehementiſſimus ille ſaltus aquæ,
& maxima rarefactio eius, tunc præcisè, quando ma­
iori ex parte glaciei conſiſtentiam acquirit.
Cap. 13. cau­
ſa rarefacti­
onis glaciei
affertur.
Cap. 13 cau­
ſa rarefacti­
onis glaciei
affertur.
PROP. CCLXXVI.
Quare aqua, dum gelaſcit, duritiem acquirit, non autem aer,
oleum, ſpiritus vini, & Alercurius.
ET hoc loco aliqua afferre de Conſiſtentia, & du­
ritie, quam aqua acquirit in actu congelationis
ſuperuacaneum non erit.
Cùm ex tradita theoria ab
ingenti gradu frigiditatis debeat aqua mole ampliari,
mirari licet quare aer, ſpiritus vini, oleum, atque mer­
curius fluida ſemper permaneant, dum ſemper magis
condenſentur, vniantur, & minus ſpatium occupent,
& è contra aqua, quæ in progreſſu frigefactionis am­
pliatur, & rarefit, ſcilicèt partes eius magis ab inui­
cem diſgregantur, debeant tamen conſolidari, ac in­
durari, & conſiſtentiam glaciei acquirere.
Et hìc primò occurrendum eſt, quod licèt aqua in
tali caſu rarefiat, ſcilicèt maius ſpatium acquirat,
non proindè cenſendum eſt omnes minimas eius par­
ticulas laxiores reddi, & ab inuicem ſeparari, & in­
ter ſe diſtare, nam rarefactio eius pendet à ſpatiolis
vacuis contentis intra tubulos aereos, non verò quia
particulæ aquæ ab inuicem recedant, itaque conci­
piendum eſt aquæ particulas inter ſe connecti tena-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index