Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (29) of 760 > >|
57129
ARISTOTELIS
DE ANIMA L Ia
BER 11.
Definitio animæ, & ipſius inquiſitio.
CAP. I.
11Hîcl Āriſto.
animæ defini,
tionem eiusq́;
declarationem
ponit.
_D_ICTIS hiſce, quæ à maioribus de Ani-
ma nobis tradita ſunt, redeamus rurſus
oportet, atq;
enitamur uelut ab initio de-
terminare quid Anima ſit, &
quænam ſit
eius cõmunis maximè ratio.
Dicimus ita-
que genus unum quoddam eorum quæ ſunt, ipſam ſubstã-
tiam eſſe, atq;
huius aliud ut materiam, quod quidem per ſe
non eſt hoc aliquid:
aliud formam, & ſpeciem qua quidem
iam hoc aliquid dicitur:
& tertiumid, quod ex istis con-
ſtat, atq;
componitur. Eſt autẽ materia quidem poten-
tia, forma uerò actus, atq;
perfectio: quæ quidem bifariam
dicitur:
quædam enim eſt ut ſcientia, quædam ut contem-
platio.
Maximè autem corpora uidentur eſſe ſubstãtiæ
&
ipſorum ea magis, quæ naturalia ſunt: hæc enim cæte-
rorum principia ſunt.
Naturalium uerò corporum, quæ,
dam habent uitam, quædam non habent, ſedea uacant.
Vi-
tam autem dicimus, nutritionem, accretionem, atq;
decre-
tionem, quæ quidem per idipſum fit, quod uiuere dicitur.
Quare corpus omne naturale particeps uitæ, ſubstantia
eſt, &
ita ſubstantia ut compoſita. Atq; cùm tale etiã ſit
corpus, id eſt, habens uitam, corpus profectò non erit ani-
ma:
corpus nanq; non ſubit rationem eorum, quæ ſunt in
ſubiecto, ſed ut ſubiectum potius eſt, &
materies. Neceſſe
eſt igitur animam ſubstantiam eſſe, périnde atq;
formam
corporis naturalis potentia uitam habentis:
ſubstãtia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index