Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
501
501 (73)
502
502 (74)
503
503 (75)
504
504 (76)
505
505 (77)
506
506 (78)
507
507 (79)
508
508 (80)
509
509 (81)
510
510 (82)
< >
page |< < (144) of 672 > >|
572144Diſſertatio Quinta. interruptus cogeret nos de Cometis loqui non promiſcuè cum
cæteris ignibus in aëre accenſis;
tum quia paulò longiorem ſer-
monem expoſcunt, tum ne fortè eorum adſtipulatores videre-
mur, qui obſtinatione quadam ſententiæ omnia argumenta,
repudiant, quibus Cometas aliquos ſupra Lunam evectos recen-
tiores rerum Cœleſtium obſervatores agnoſcunt:
quanquam
ab inſtituto noſtro alienum ſit controverſiam iſtam dirimere.
Grad. Nihil equidem auſim de Cometis affirmando, aut ne-
gando diſputare, niſi priùs apud nos conſtitutum fuerit, utrùm
eorum procreatio ex naturalibus cauſis pendeat, an verò præter
omnes Naturæ leges ad divini numinis arbitrium exoriantur:
qui quidem non ſunt ex iis aſtris, quæ à rerum initio facta ſunt, ut
loquitur S.
Jo. Damaſc. lib. 2. de Fide Orthod. cap. 7. , ſed juſſu
Divino certis temporibus conflantur, ac rurſus diſſolvuntur;
& ex
mente Tertulliani lib.
ad Scapulam cap. 3. Signa ſunt imminentis
iræ Dei.
Si enim extra Naturæ jura ſint poſiti Cometæ, quid
attinet de re maximè incertâ, cujus cognoſcendæ nullam habe-
mus anſfam, diſputare?
infinita ſcilicet Deo eſt ad quodlibet
gignendum idonearum rerum facultas:
quibus autem utatur,
niſi ipſe aperiat, nemini innoteſcit.
Solùm ergo relinquitur
non ſinè aliquâ ratione opinandi locus, ſi ſtellas hujuſmodi
crinitas à Naturâ fingi, &
conformariadmittamus, ut plerique
Philoſophorum de his diſputantes quaſi certum ſtatuerunt,
non propterea Cometarum ortum eximentes à Divinâ Provi-
dentiâ, quâ mundus adminiſtratur:
Nam ſicuti univerſis atque
ſingulis rebus humanis conſulit cętera Naturę opera conſti-
tuens, ita quoquè certam naturalium cauſarum ſeriem diſpo-
nere potuit, ut etiam per Cometas, quemadmodum per fulgu-
ra, &
fulmina, fœdaſque tempeſtates, terrorem impiis incute-
ret, ac pœnas aliquas inferret:
id quod ſatis fuit, ut juſſione,
divinâ conflati dicerentur Cometę;
nam & Pſalm. 148. enume-
rantur Ignis, grando, nix, glacies, ſpiritus procellarum, quæ
faciunt verbum ejus, quorum tamen naturales cauſas agnoſci-
mus.
Maur. Non ſunt profectò Cometę ex iis, quę, ut Pythagoręis
quibuſdam placuit apud Plutarchum lib.
3. de Placitis cap. 2. ,
peracto certo circuitu ſtatis temporibus revertantur, ſicut
hirundines ęſtivo tempore præſto ſunt;
neque eorum ortum
probabili conjecturâ proſpicere poſſumus, quemadmodum agri-
colę &
nautę futuras tempeſtates aut ſerenitates pręnuntiant:
ſed non niſi ariolando poterit quis aliquando, per

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index