Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (30) of 760 > >|
57230ARIST. DE ANI MA actus eſt, & perfectio: talis igitur corporis eſt perfectio,
atq;
actus. Sed cùm perfectio, atq; actus bifariam dicatur,
ut diximus (quidam enim eſt ut ſcientia, quidam ut contem-
platio) patet animam actum eſſe périnde atq;
ſcientiam.
Nam ex eo quia anima eſt, & ſomnus eſt, & uigilia: atq;
uigilia quidem contemplationi, ſomnus autem ſcientiæ ope-
ratione uacanti ſimilis eſt.
Altera autem alterã in eodem,
ſcientia, inquam, contemplationem generatione præcedit.

Quapropter anima primus eſt actus, perfectioq̃;
corporis
naturalis potentia uitam habentis:
& talis planè, ut partes
ipſius ſint instrumenta.
Enimuero partes quoq; planta-
rum, instrumenta ſine controuerſia ſunt, quamuis uidean-
tur penitus ſimplices eſſe:
eius enim quod circa fructũ eſt,
tegmen eſt folium, &
fructus etiam, illud: radices præterea
uicem ſubeunt oris:
utriſq; namq; trahitur alimentũ. Si igi-
tur commune quid de omni anima ſit dicendũ ipſa pcrfe-
ctio prima, primusq́;
actus eſt corporis naturalis, cuius par
tes ſunt instrumenta.
ldcirco non quærere oportet, ſi unũ
ſit anima, atq;
corpus, ſicut neq; ceram, & figuram, neque
omnino materiem cuiuſq;
, & id cuius materies eſt: nã cùm
unũ, &
eſſe multifariam dicatur, actus eſt id, quod propriè
unum eſt, atq;
propriè eſt. Vniuerſaliter igitur diximus,
quidnam anima ſit.
Eſt enim ea ſubſtantia, quæ eſt ut ratio:
hæc autẽ eſt, quiditas corporis talis:
& périnde ſanè, atq; ſi
quod instrumẽtorum artis naturale corpus eſſet, ceu ſecu-
ris:
eius nanq; ſubstantia ipſius eſſet, ut patet, ſecuris ratio:
idq́;
eſſet anima, qua ſeparata, nõ eſſet ulterius, ut patet ſe-
curis, niſi nomine tantum, at nũc eſt ſecuris:
non enim talis
corporis ſubstantia, ratioq́;
eſt ipſa anima: ſed naturalis, ut
diximus, talis, quod in ſe motus ſtatus´ ue principiũ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index