Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
561 19
562 20
563 21
564 22
565 23
566 24
567 25
568 26
569 27
570 28
571 29
572 30
573 31
574 32
575 33
576 34
577 35
578 36
579 37
580 38
581 39
582 40
583 41
584 42
585 43
586 44
587 45
588 46
589 47
590 48
< >
page |< < (32) of 760 > >|
57432ARIST. DE ANIMA ctare. Rationem enim definitiuam nõ ſolùm eſſe ſignifica-
re, ut complures dicere definitiones uidentur, ſed etiam in
ipſa cauſam ineſſe, ac apparere oportet.
Nunc autem defi-
nitionum complures, ut concluſiones eſſe uidentur, ueluti
quid eſt quadratio, cõfectio figuræ laterum æqualium, an-
gulorumq́ rectorum æqualis altera ex parte lõgiori figu-
ræ:
atq; definitio talis, concluſionis occupat locum. At ea,
quæ quadrationem, inuentionem eſſe mediæ dicit, ipſius rei
profectò cauſam, ut patet, aßignat.
Dicamus igitur, hinc
cõſiderationis initio ſumpto, animatum ab inanimato uitæ
ſeiungi.
Atq; cùm multifariã uiuere dicatur, etiam ſi unum
tantum istorũ inſit, uiuere illud dicimus cui ineſt:
ut intel-
lectus, ſenſus, motus loco, ac ſtatus, &
inſuper motio nu-
trimẽto accõmodata, et accretio, decretio'ue.
Quapropter
&
uniuerſæ plantæ uidentur uiuere, quippe cùm uideantur
in ſeipſis uim habere talem, atq;
principiũ: quo, ad contra-
ria loca tam incrementa, quàm decrementa ſuſcipiunt:
non
enim ſurſum quidem accreſcunt, deorſum autem nõ accre-
ſcunt, ſed ad utranq;
ſimiliter differẽtiam, & omni ex par-
te, ſemperq́;
nutriuntur, & eouſq; uiuunt quouſq; poſſunt
alimentũ accipere.
Atq; hæc quidem uis à cæteris ſeiungi,
ſeparariq́;
poteſt: cæteræ autem in ipſis mortalibus, ab iſta
nequeũt ſeparari.
Quod quidem in ipſis perſpicitur plan-
tis:
nulla enim prorſus in ipſis, ut patet, alia, præter hanc,
animæ potentia, atq;
officiũ ineſt. Viuere igitur, ob hoc
principiũ uiuentibus cõpetit.
Animal autem eſt, ob ſenſum
primò:
nam & ea, quæ non cientur motu, nec mutant locũ:
ſenſum autem habent, non ſolùm uiuere dicimus, ſed etiam
animalia nũcupare ſolemus.
At uerò ex ſenſibus, tactus pri
mò cũctis animalibus ineſt.
Atq; ut uegetatiuum à

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index