Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
571
571 (29)
572
572 (30)
573
573 (31)
574
574 (32)
575
575 (33)
576
576 (34)
577
577 (35)
578
578 (36)
579
579 (37)
580
580 (38)
< >
page |< < (34) of 760 > >|
57634ARIST. DE ANIMA animãtium cunctæ partes, ut patet, inſunt: quibuſdam non-
nullæ ſunt:
& quibus una tantum ineſſe uidentur, atq; id
ipſum differentiam animantium facit:
quam autẽ ob cau-
ſam ita fit, poſtea perſcrutabimur.
Eadem & circa ſenſus
fieri ſanè uidemus:
quædam enim omnes, quædã aliquos,
quædam unũ duntaxat habere uidentur, tactum, inquam,
ipſum qui quidem eſt omnium maximè neceſſarius.
Quo-
niam autem id, quo uiuimus, quó ue ſentimus bifariam di-
citur, périnde atq;
id quo ſcimus, & id etiam quo ſani ſu-
mus, atq;
ualemus (quoddam enim ſcientiam, quoddã ani-
mam dicimus, quippe cùm utroq;
ſcire dicamus, & aliud
ſanitatem, aliud partem corporis aliquam, uel totum dici-
mus corpus:
atq; horum utrunq; tam ſcientia, quàm ſani-
tas, forma quædam, &
ſpecies eſt, & ratio, & tanquam
actus ſuſcipientis, ſcientia quidem, ſciẽtis:
ſanitas autẽ, ſa-
ni:
actus enim agẽtium, in eo quod patitur, atq; diſponitur
ineſſe uidetur:
anima autem id eſt, ut patet: quo uiuimus, &
quo ſentimus, ac intelligimus primò) ipſa profectò ratio
quædam erit &
forma, ſed non ut materies, atq; ſubiectũ.
Nam cùm ſubſtantia tripliciter dicatur, ut diximus (quæ-
dam enim eſt forma, quædam materies, quædam id quod ex
utriſq;
componitur: & materia quidem eſt, ut patet, po-
tentia:
forma autem actus) cùm igitur, ut diximus, ſubſtã-
tia dicatur trifariam, animansq́;
id ſit, quod ex utriſque,
corpore inquam, &
anima conſtat, corpus profectò nõ eſt
actus animæ, ſed ipſa corporis alicuius eſt actus.
Idcirco
rectè admodũ putãt ij, quibus anima neq;
eſſe ſine corpo-
re, neque corpus aliquod eſſe uidetur, etenim ipſa, corpus
quidem non eſt, eſt autem corporis aliquid.
Et ineſt ob hoc
in corpore, atq;
in corpore tali: non in quouis ſine

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index