Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (148) of 672 > >|
576148Diſſertatio Quinta. thematicos) judicium ferre de illorum argumentationibus, an
planè Geometricam ſubtilitatem aſſequantur, ad apodicticas
tamen ratiocinationes tam propè accedunt, ut longè probabi-
lius ſit Cometas aliquos ultra lunaris Cœli terminos fulſiſſe.
Ad hos verò efformandos terreni halitus videntur inepti;
quippe quos ſuâ quantavis levitate ad tantam altitudinem in
cœleſtem uſque regionem aſſurgere credibile non eſt, &
præte-
rea tantæ moli quomodo materiam ſufficere ex ſuis expira-
tionibus terra valeat, non facilè intelligo:
ſiquidem Cometæ
anni 1472.
diametrum æſtimavit Jo: Regiomontanus millia-
rium Italicorum 64.
quanta igitur globi totius ſoliditas? Cometę
anni 1577.
cujus caput à terræ centro diſtare ſemidiametros ter-
reſtres 210.
cenſuit Tycho, ex apparente diametro minutorum 7.
ſoliditatem comparatam cum terræ ſoliditate collegit eſſe ut
1.
ad 101{2/3}. ad Lunę verò ſoliditatem ut 1. ad 2{1/3}. Sed V Ville-
brordus Snellius, qui eum altiùs evehebat, videlicet ad ſemi-
diam.
terr. 300. ſub eadem diametro apparente, ſoliditatem
arguebat ad ſoliditatem terræ ut 8.
ad 27. Celeberrimi Cometæ
anni 1618.
Caput ad terræ globum ut 1. ad 870. , ad Lunæ autem
globum ut 1.
ad 20. æſtimavit Longomontanus die 27. Decembris
ſub diametro apparenti min.
3. & diſtantiâ ſemid. terr. 240. At
Cyſatus die 9.
Decembris ſub apparenti diametro min. 7. &
diſtantiâ ſemid.
terr. 100. æſtimavit ad terræ globum eſſe ut 1.
ad 950.
ad Lunæ verò globum ut 1. ad 22. Tantum igitur ma-
teriæ à tellure ſubminiſtrari, licèt illa dicatur maximam rari-
tatem aſſumpſiſſe, non ſinè difficultate concederem.
Quod ſi
vel ſuſpicionem movere audeam, ex Cœleſtibus corporibus
Cometarum materiam fuiſſe deſumptam, illico clamabunt
lycæa, quaſi diſſolvendum eſſet cœlum, &
extinguendi æterni
illi ignes.
Grad. Me verò ancipitem ſemper tenuit etiam Cometarum
motus;
non ille quidem, qui ſingulorum proprius dicitur, ſed
diurnus, univerſo Cœlo communis, &
quem vocant Primi Mo-
bilis.
Quod enim ad motum proprium attinet, qui communi-
ter obſervatus eſt ſecundùm ſeriem ſignorum ab Occaſu in,
Ortum (quamvis aliquando ſub initium, aliquando circa finem
contigerit illum in præcedentia Signa remeare) ſatis videba-
tur, ſi Cometa in plagâ Occidentali accenſus recto tramite,
aſcenderet, aut contrà in plagâ Cœli Orientali deſcenderet, ut
cum ſtellís fixis comparatus ſpeciem haberet accedentis ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index