Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (35) of 760 > >|
57735LIBER II. mine ullo, quẽadmodum ueteres ad corpus ipſam accõmo-
dabant, nihil prorſus determinãtes quodnã illud, &
quale
ſit corpus, atq;
non rectè, ut patet: quippe cùm nõ uidea-
tur quoduis ſine ullo diſcrimine, quodcunq;
ſuſcipere. Hoc
autem pacto cum ratione etiã fit ſanè, actus enim uniuſcu-
iuſq;
in eo quod eſt potẽtia, & in propria materia, ſuapte
natura fieri, eſſeq́;
ſolet. Animã igitur perfectionẽ quandã
eius, &
actum, ac rationem eſſe, quod potentiam habet ut
huiuſmodi ſit, ex hiſce quæ diximus innoteſcit.
De animæ potentijs, ordine ipſarum, at{que} differentia definitio,
num, quæ per notiones cognominis, &
quæ per eſſentiam
conſtituuntur.
Item ſingulas definitiones ad ſingulas ani@
mæ ſpecies accommodandas eſſe.
CAP. III.
11Hîc Āriſto.
de animæ potẽ
tijs, eiuſdemq́;
figura: ac de
ipſi conuenien
tibus, determi-
nat.
_A_Nimãtium autem, quibuſdam omnes inſunt poten-
tiæ dictæ, quibuſdam nonnullæ ſunt, &
quibuſdam
una tantum ineſſe uidetur.
Atq; potentias animæ diximus
has, nutritiuum, ſenſitiuum, appetitiuum, loco motiuum,
atq;
intellectiuum. Et plantis quidem nutritiuum eſt dun-
taxat, alijs autem &
idipſum, & ſenſitiuum: quòd ſi ſenſi-
tiuum ineſt, &
appetitiuum etiam ineſt: nã appetitus, cu-
piditas eſt, &
ira, atque uoluptas. Animalia uerò cuncta
unum ex ſenſibus habẽt, tactum inquam ipſum:
atque cui
ſenſus ineſt, ei uoluptas etiam, &
dolor ineſt, & perce-
ptio iucundi atq;
molesti: quibus autem hæc inſunt, ea cu-
piditatem etiam habent:
hæc eſt enim appetitio eius, quod
afficit uoluptate.
Alimenti præterea ſenſum habent: ta-
ctus enim, ſenſus eſt alimenti.
Nam ſiccis, & humidis, &
calidis, atq;
frigidis aluntur uiuentia cuncta: horum au-
tem, ut patet, ſenſus, eſt tactus:
cæteris uerò ſenſibilibus,
per accidens nutriuntur:
nihil enim conducit ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index