Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (36) of 760 > >|
57836ARIST. DE ANIMA tum ſonus, uel color, aut odor. Sapor autem, unum quid eſt
eorum, quæ tactu percipiuntur.
At uerò fames, ſitis´ ue,
cupiditas eſt:
ſicci quidem, & calidi, fames: frigidi uerò,
&
humidi, ſitis: at ſapor horum quaſi quoddam eſt condi-
mentum.
Verùm hæc declaranda posterius ſunt: nunc
eouſq;
ſit dictum animantium inquam hiſce, quæ tactum
habent, &
appetitum ineſſe. De imaginatione uerò non
patet, ſed de hoc postea conſideremus oportet.
Nonnul-
lis inſuper &
loco motiuum etiam ineſt, & alijs ratioci-
natiuum, ac intellectus:
ut hominibus: & ſi quid ſit aliud
tale, uel etiam præſtabilius.
Perſpicuum igitur eſt unam
animæ rationem eſſe périnde, atque figuræ:
neq; enim ibi
figura ulla præter triangulum eſt, &
eas, quæ déinceps
ſunt collocatæ, neque hîc anima ulla præter eas, quas di-
ximus.
At ut in figuris una communis ratio fieri poteſt,
quæ cunctis quidem figuris accommodabitur, nullius au-
tem erit figuræ propria ratio, ſic &
in animabus dictis
fieri poteſt.
Quapropter ridiculum eſt & in his, & in
cæteris rebus communem quærere rationem, quæ quidem
nullius eorum quæ ſunt, erit propria ratio, nec in pro-
pria cuiquam accommodabitur, &
indiuidua ſpecie, ra-
tionem eam omittentes, definitioneḿue, quæ cuilibet hoc
pacto competere, accõmodariq́;
poteſt. At uerò quem-
admodum in figuris, ſic &
in anima fit: nam tam in figu-
ris, quàm in animantibus, in eo quod déinceps eſt collo-
catum, id ineſt potentia, quod illo eſt prius:
in quadra-
to nanque triangulus, &
in ſenſitiuo ucgetatiuum ineſt,
ut patet.
Quapropter in ſingulis quærendum eſt quæ-
nam ſit cuiuſq;
anima: ut quænam ſit anima plantæ, quæ
bestiæ, quæ denique hominis.
Quam autem ob

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index