Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
541
541 (113)
542
542 (114)
543
543 (115)
544
544 (116)
545
545 (117)
546
546 (118)
547
547 (119)
548
548 (120)
549
549 (121)
550
550 (122)
< >
page |< < (151) of 672 > >|
579151De Cometis. paſſus 11. {2/3}. hoc eſt pedes 58. , quos ſuo motu percurret unum
punctum noſtri Paralleli, quo tempore arteria ſemel pulſat.
Si igitur extremitas tubi neque nutantis, neque commoti, ſed
firmiter affixi, qui in ſtellam dirigitur, puta in Capellam, tranſ-
ferretur, dum ſemel arteria pulſat, Orientem versùs ſpatio
pedum 58.
, illa utique vix aſpici, nedum obſervari poſſet, atque
adeò neque admirandæ Saturni phaſes, &
Jovis faſciæ innote-
ſcere potuiſſent.
Porrò per tubum in ſtellas obtutum aliquan-
diu defigimus:
manifeſtum igitur videtur tellurem diurno
motu circa ſuum axem non convolui.
Id quod confirmari
poteſt, ſi feneſtrę Ortum ſpectanti affigas regulam horizonti
parallelam, cui appareat proxima ſtella aliqua fixa:
hanc enim
ferè ſtatim regula occultaret, ſi terra moveretur;
non autem
tam citò occultat.
Jure itaque merito quærebas, Gradonice,
quis Cometas in gyrum ducat?
Maur. Quos non pudet ad ſolvendum fabulæ nodum per
machinam Numen aliquod in ſcenam advocare, ab hac diffi-
cultate ſe facilè expediunt, Cometam extra Naturæ jura poſi-
tum ſtatuentes, illique Angelum Divini conſilii adminiſtrum,
quaſi pædagogum, adiungentes, à quo per aëriam, aut ætheream
regionem deducatur.
Hos miſſos facimus; neque cum illis
ſentire operæ pretium eſt, quos philoſophandi ſtudium tenet.
Plerique Cometas æquè ac ſidera errantia à Primo Mobili con-
verſione diurnâ in orbem rapi exiſtimant.
Verùm, ſicuti datur
hoc Primum Mobile ſupra ſtellas omnes collocatum comminiſci
quaſi hypotheſim ad anomalos Planetarum motûs certâ ſub
lege explicandos, ita veritatis veſtigia conſectantibus nec ullum
apparet ſuperioris hujuſmodi Cœli indicium, quo ex ipsâ re,
ratiocinando eliciatur, nec pro credibili ſumi poteſt inferiùs
poſita ſidera errantia ab illo rapi poſſe, quantumvis adverſos
ſuos motûs conando reluctentur.
Licèt enim rudis adhuc
Aſtronomia reprehenſione caruerit, quòd non improbaret
Philoſophorum, quos tunc habebat, placita conſtituentium
ſingulos uniuſcujuſque Planetæ orbes ſolidos, atque ſecundùm
ſuperficies, nimirùm concavam ſuperioris &
convexam infe-
rioris, aptiſſimè inter ſe cohærentes, ac propterea inferiùs poſi-
tos Cœlos à ſupremo per intermedios impulſum accipere non
abnueret:
Nunc tamen, poſtquam in fluido æthere Planetas
errare cognovimus, quis ſibi perſuadeat ætheri, tenuiſſimo
corpori, tantum impetûs imprimi poſſe, ut ſolidos

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index