DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
< >
page |< < of 207 > >|
1 ſint æquales, erit G centrum grauitatis magnitudinis ex AF
compoſitæ.
quia verò AB eſt ipſi EF æqualis, reliqua BG
ipſi GE æqualis exiſtet.
& ſunt magnitudines BE ę〈que〉gra­
ues, erit idem G centrum grauitatis magnitudinum BE. ſimili­
ter cùm ſit BC æqualis DE, relin〈que〉tur CG ipſi GD ęqua­
lis; magnitudinesquè CD ſunt ę〈que〉graues.
ergo punctum G cem
trum eſt quo〈que〉 magnitudinum CD. Vnde ſequitur, punctum
G magnitudinis ex omnibus magnitudinibus ABCDEF con­
poſitæ
centrum grauitatis exiſtere.
4 huius.
Hoc quo〈que〉 loco verba illa magnitudineſquè æqualem habuerint
grauitatem. Græcus codex ita mendosè legit. καὶ τὰ μέσα αὔτης ἴσον
βάρος ἔχωντι
, quæ quidem verba hoc modo reſtitui poſſunt.
καὶ τὰ μεγέθεα ἴσον βάρος ἔχωντι.
*
In præcedenti propoſitione oſtendit Archimedes, quomo
do ſe habet centrum grauitatis magnitudinis ex duabus ma­
gnitudinibus ęqualibus compoſitæ.
In hac autem demonſtrat,
vbi ſimiliter grauitatis centrum reperitur inter plures magni­
tudines æ〈que〉graues, & inter ſe ęqualiter diſtantes.
ex quibus
tandem colliget fundamentum ſæpiùs dictum.
nempè ſi ma­
gnitudines ę〈que〉ponderare debent; ita ſe habebit magnitudi­
num grauitas ad grauitatem, ut ſe habent diſtantiæ permuta
tim, ex quibus ſuſpenduntur.
& hoc demonſtrat Archimedes
in duabus ſe〈que〉ntibus propoſitionibus.
nam magnitudines,
vel ſunt commenſurabiles interſeſe, vel incommenſurabiles.
de commenſurabilibus aget in ſe〈que〉nti: de incommenſurabi
libus verò in ſeptima propoſitione.
& Archimedes duas ſe〈que〉n­
tes
propoſitiones ueluti coniunctas proponit.
Nam in ſexta
inquit Magnitudines commenſurabiles, &c. in ſeptima uerò in­
quit, Si autem magnitudines ſuerint incommenſurabiles, quaſi vna tam
tùm ſit propoſitio in duas partes diuiſa.
ita ut ne〈que〉 numeris
eſſent diſtinguende, ſed pro vna tantùm propoſitione ſummen
, obſe〈que〉ntis autem demonſtrationis faciliorem intelligen
tiam
hęc priùs præmittimus.
LEMMA.
Si duę fuerint magnitudines in æquales, quarum maior ſit
alterius dupla, tertia verò quędam magnitudo minorem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index