Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 241 > >|
1 Percolatur, ut in foveam fluat, ac mansuescat.
Linquit enim supera taetri primordia viri
Aspera: quo magis in terris haerescere possunt.

Quod quoniam docui, pergam conectere rem, quae
Ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
Finita variare figurarum ratione.

Quod si non ita sit: rursum iam semina quaedam
Esse infinito debebunt corporis auctu.

Namque in eadem una cuiusvis brevitate
Corporis, inter se multum variare figurae
Non possunt.
face enim minimis e partibus esse
Corpora prima: tribus, vel paulo pluribus auge.

Nempe ubi eas partis unius corporis omnis
Summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
Omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
Formarum speciem totius corporis eius.

Quod superest, si forte voles variare figuras,
Addendum partis alias erit: inde sequetur,
Adsimili ratione, alias ut postulet ordo,
Si tu forte voles etiam variare figuras.

Ergo formarum novitatem corporis augmen
Subsequitur: quare non est ut credere possis,
Esse infinitis distantia semina formis:
Ne quaedam cogas inmani maximitate
Esse, supra quod iam docui non posse probari.

Iam tibi barbaricae vestes, Meliboeaque fulgens
Purpura Thessalico concharum tacta colore, &
Aurea pavonum ridenti imbuta lepore
Saecla, novo rerum superata colore iacerent:
Et contemptus odor murrhae, mellisque sapores;
Et cycnea mele, Phoebeaque daedala chordis
Carmina consimili ratione oppressa silerent.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index