Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 524 > >|
1
DE MOTU
CORPORUM
Corol.1. Et hinc facile colligitur, quod corporum ſimiles ſimi­
lium Figurarum partes temporibus proportionalibus deſcribentium
Errores, qui viribus quibuſvis æqualibus ad corpora ſimiliter ap­
plicatis generantur, & menſurantur per diſtantias corporum a Fi­
gurarum ſimilium locis illis ad quæ corpora eadem temporibus iiſ­
dem proportionalibus abſque viribus iſtis pervenirent, ſunt ut qua­
drata temporum in quibus generantur quam proxime.
Corol.2. Errores autem qui viribus proportionalibus ad ſimiles
Figurarum ſimilium partes ſimiliter applicatis generantur, ſunt ut
vires & quadrata temporum conjunctim.
Corol.3. Idem intelligendum eſt de ſpatiis quibuſvis quæ corpo­
ra urgentibus diverſis viribus deſcribunt.
Hæc ſunt, ipſo motus iNI­
tio, ut vires & quadrata temporum conjunctim.
Corol.4. Ideoque vires ſunt ut ſpatia, ipſo motus initio, deſcripta
directe & quadrata temporum inverſe.
Corol.5. Et quadrata temporum ſunt ut deſcripta ſpatia directe
& vires inverſe.
Scholium.
Si quantitates indeterminatæ diverſorum generum conferantur
inter ſe, & earum aliqua dicatur eſſe ut eſt alia quævis directe vel
inverſe: ſenſus eſt, quod prior augetur vel diminuitur in eadem
ratione cum poſteriore, vel cum ejus reciproca.
Et ſi earum aliqua
dicatur eſſe ut ſunt aliæ duæ vel plures directe vel inverſe: ſenſus
eſt, quod prima augetur vel diminuitur in ratione quæ componitur
ex rationibus in quibus aliæ vel aliarum reciprocæ augentur vel di­
minuuntur.
Ut ſi A dicatur eſſe ut B directe & C directe & D in­
verſe: ſenſus eſt, quod A augetur vel diminuitur in eadem ratione
cum BXCX1/D, hoc eſt, quod A & (BC/D) ſunt ad invicem in ratio­
ne data.
LEMMA XI.
Subtenſa evaneſcens anguli contactus, in curvis omnibus curvatu­
ram finitam ad punctum contactus habentibus, est ultimo in ra­
tione duplicata ſubtenſæ arcus contermini.
Caſ.1. Sit arcus ille AB,tangens ejus AD,ſubtenſa anguli con­
tactus ad tangentem perpendicularis BD,ſubtenſa arcus AB.Huic
ſubtenſæ AB& tangenti ADperpendiculares erigantur AG, BG,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index