Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1etiam frequens ob exhalationem ſequere­
tur: aqua verò adhuc longè eſſet feruidior,
aliquandoque viſa foret, erumperetque per
interualla his in locis, cum tamen nunquam
viſa ſit.
Indicio eſt flammam ſub terra non
poſſe eſſe perpetuam, quòd vbi erumpit,
nunquam niſi per interualla id contigit.

Contingit autem, vt obſeruatum eſt, hoc
ob ventos.
Nam quum venti ſæuiunt iux­
ta loca, è quibus flamma erumpere ſolet,
tunc poſtridie, aut perendie, expectanda
eſt.
Hoc autem fit calore intimo, velut in
calce ab externo frigore intus coacto, in­
de accenſo ſulphure bitumineve, velut à
follibus flamma augetur.
Hoc autem eſt
quòd ſuprà demonſtrare polliciti ſumus,
dum de Ætnæ crateribus ſermonem habe­
remus.
Auctus igitur erumpit ea ratione,
quæ de cuniculis demonſtrata eſt.
Hæc
omnia ergo ſi conferantur inuicem, prunam
ſubeſſe certò concludemus.
Sed vnde alitur,
vnde motus, vnde reſpiratio?
his enim tri­
bus ignem indigere ſuperiùs eſt demonſtra­
tum.
Reſpirationem probet lapis aridus, ac
fungoſus, ignem fouens non aliter ad vn­
guem quam calidus cinis.
Motum exhibet
materia noua quæ perpetuo accenditur,
atque ita ignis ſedem mutans mouetur.
Sic
enim in fuligine apud nos, quamdiu ſupereſt
ignis ſerpens, ſeruatur.
Nec idcircò conci­
pit flammam, quòd bitumen illud impu­
rum eſt, atque terræ miſtum.
In omnibus
igitur fuligini perſimilis eſt materia il­
la quæ ſub terra ardet, vnde fuliginem
bituminis ſpeciem eſſe haud dubium
eſt.
Cur igitur in flammam non erum­
pat, cauſæ due ſunt: altera, quòd bitu­
men impurum ſit: reliqua, quòd non reſ­
pirat.
Itaque fit vt tenuior quandoque pars
illius aſcendatur, flammamque emittat,
tuncque terræ motus & ſonitus exauditur.
Sed materia non ſuppetente, quòd ſaxo
miſta ſit, nec benè reſpiret, non erumpit,
ſed ſpontè mouetur.
Sed quonam pacto
ignis concluſus non extinguitur, aut ſaltem
dum materiam depaſcitur, ſedem non mu­
tat?
Cur non extinguatur cauſæ duæ ſunt,
bitumen & frigus aquæ, à quo cogitur calor
intus, nec ſecus quam in calce ignem accen­
dit.
Illud idem frigus ignem in loco eodem
retinet, qua ſemper ſub aqua.
Sed longo
ſpatio aqua feruet, anguſto erumpit.
Verum
quòd paruus ignis tanto feruori ſufficiat,
quatuor ſunt cauſæ.
Prima, quæ non reſpi­
rat, vt in æſtuariis.
Secunda lapidis natura
quæ tophus eſt per ſe calidus, multum con­
cipiens caloris, ac ſtabilem reddenſque af­
fatim.
Tertia cinis, quæ relictus eſt calidus,
ac plurimus & ſuapte natura ſiccior: vnde
etiam infuſa aqua hic noſter quæ longè
imbecillior eſt, illam excalefacit.
Accedit
vltimò quòd aqua illa diuiſa eſt per riuu­
los, facileque ob id calorem concipiens ac
retinens, quæ ſi in vnum coacta eſſet, vix
totius montis incendio incaleſceret, & ca­
lefacta celerrimè etiam rediret ad propriam
naturam: ob id nullum mare, nullus la­
cus, nullum flumen feruere poteſt ob aqua­
rum abundantiam.
Fontes, atque vt eò
minores, ſic acrius ſole ebulliunt.
Sed cur
non maior pars accenditur bituminis?
quo­
niam ſolum id accendi poteſt, quod ab
aqueo humido ſpoliatur.
Cùm verò totum
ſcateat hoc humido bitumen, atque hoc ip­
ſo à ſulphure differat, priuſque accendatur,
ſiccari neceſſe eſt, diuque ob id proximo
igni etiam reluctari: ita fit vt valde ſen­
ſim ignis adiunctam ſibi materiam depaſca­
tur.
Cum igitur nec creſcere multum, nec
penitus extingui ignis ob dictas cauſas
queat, multa verò ſit materia illi parata,
paucuſque ad feruorem ſeruandum calor ſuſ­

ficiat, neceſſe eſt ipſum feruorem multis
ſeculis manere.
Manifeſtum eſt igitur,
quod omnes aqua, quæ feruent, natura le­
ues ſunt, & medica præditæ facultate.
Sed
non talis eſt, quæ vſui apta eſt ad ſeruan­
dam valetudinem.
Optima enim aqua co­
lore, odore, ſaporeque caret, pellucidaque
exiſtit, atque epota non moratur in ventre:
talis Eulæi fluminis qui per Suſianam è
Zagro monte profluit, nam eam Perſarum
Reges ſecum in expeditionibus deferebant:
tantum fuit illis diligentiæ ad vitam tuen­
dam.
Nam in eius conſeruatione proxima
eſt aëri aqua, vt in Commentariis ſuper
tractatu de Temperamentis Auicennæ de­
monſtrauimus.
Neque mirum videri debet
quòd Artaxerxes Longimanus tamdiu vi­
xerit, cum Perſarum reges tantam curam in
aëre & aqua deligendis impenderent.
Sed lo­
co Eulæi apud Ælianum Choaſpem inue­
nio.
Inueni & flumen eſſe iucundiſſimi ſa­
poris inter Gangem & Indum, ex quo quæ
non poſſunt regionis accolæ bibere, percur­
ſores tranſlatis aquis bibunt.
Sed Coaſpes
in Mediæ regione eſſe creditur, Stabone ta­
men aliter ſentiente: ſed ſi in India eſſet,
Perſepolim vix transferri potuit.
Coaſpis
igitur aqua optima ſit: Eulæi verò iucunda,
& ipſa, atque in vſu Perſarum regibus In­
diam optimas & iucundiſſimas aquas habe­
re certum eſt.
His proxima bonitate Niloti­
ca, reliquorum maiorum fluminum vix vlla
probatur.
Sed de his ſpecialiter alibi tracta­
uimus.
Sunt aliæ frigiditate celebres, olim ex
Corinthio agro è montis vertice fluens, ni­

ue frigidior.
Refert Georg. Agricola intra
primum à Culma lapidem, Inſanam, voca­
tam, quæ cum feruere videatur, eſſe frigi­

diſſimam.
In Bohemia rurſus iuxta flumen
Egram, Furioſa, appellata, quæ & ipſa ampul­
lis feruens non frigore, ſed tonitru potiùs
edito inſignis: ſic auribus cadendo obſtrepit.
Simili modo poſtquam Conſtantienſem la­

cum iuxta Scaphuſiam exiuit è rupib.
Rhe­
nus adeò altis præcipitatur, vt procul multis
paſſuum millibus audiatur, propè verò to­
nitrui ſimilis fragor videatur.
Nam ſtrepi­
tus aquarum cauſa eſt caſus ab alto, aut exi­
tus cum impetu ex anguſtis locis: ſicut frigo­
ris niues, marmora, metalla, cœlum rigens,
motuſque rapidus, tum caſus ab alto, & quod
maximum eſt, permiſtio halinitri: nam hoc
inferius demonſtrabitur.
Sed frigiditas hæc
in quibuſdam fontibus perpetua non eſt: ve­
lut in Hiſpaniæ agro quodam oppidi Peſ­
queræ de Duero, iuxta magnum flumen Du­
rium, à Fortunatis diſtat 11. partibus, ab æ­
quinoctij circulo 42. fons qui ab initio veris

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index