Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 258 > >|
1 adsimili ratione alias ut postulet ordo,
si tu forte voles etiam variare figuras.

ergo formarum novitatem corporis augmen
subsequitur.
quare non est ut credere possis
esse infinitis distantia semina formis,
ne quaedam cogas inmani maximitate
esse supra quod iam docui non posse probari.

iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
purpura Thessalico concharum tacta colore
...
aurea pavonum ridenti imbuta lepore
saecla, novo rerum superata colore iacerent
et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
carmina consimili ratione oppressa silerent;
namque aliis aliud praestantius exoreretur.

cedere item retro possent in deteriores
omnia sic partis, ut diximus in melioris;
namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
naribus auribus atque oculis orisque sapori.

quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
finis utrimque tenet summam, fateare necessest
materiem quoque finitis differre figuris.

denique ab ignibus ad gelidas iter usque pruinas
finitumst retroque pari ratione remensumst ;
omnis enim calor ac frigus mediique tepores
interutrasque iacent explentes ordine summam.

ergo finita distant ratione creata,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index