Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
31 19
32 20
33 21
34 22
35 23
36 24
37 25
38 26
39 27
40 28
41 29
42 30
43 31
44 32
45 33
46 34
47 35
48 36
49 37
50 38
51 39
52 40
53 41
54 42
55 43
56 44
57 45
58 46
59 47
60 48
< >
page |< < (46) of 672 > >|
5846Diſſertatio Tertia.
Mauroc. Quod ad experimentum Magdeburgicum ſpectat (pa-
ce
tantorum virorum dixerim) illud ipſum mihi ſuadet incluſum
in
globo illo vitreo aërem non egredi ſuapte naturâ, quaſi dum
conatur
ſe explicare, inueniat in antliâ locum ab embolo relictum,
in
quem ſe recipiat;
ſed manifeſtum mihi videtur aërem indè per
vim
extrahi:
Virtus ſiquidem elaſtica naturalis (de animali &
voluntariâ
cuiuſmodi reperitur in oſtreis, non loquor) ea eſt, quæ
vires
ſuas exerceat, vt corpus perperam compreſſum ſe in natu-
ralem
ſtatum, ſaltem quàm proximè, reſtituat.
Vis igitur ela-
ctica
non repugnat obſecundanti, atque impedimenta remouen-
ti
;
vt patebit, ſi filum ferreum in ſpiras contortum ita compri-
mas
, vt ſibi inuicem proxime fiant ſpiræ, deinde manum pau-
latim
retrahas;
non ſolùm enim ferreum filum non repugnabit di-
gito
recedenti, ſed potiùs illum impellet.
Si itaque aër in globo
eſt
præter naturam compreſſus, attrahenti embolum antliæ non
repugnabit
, nempe offerenti ſpatium, ad ſe explicandum &
di-
latandum
:
experimur autem poſt aliquam antliæ agitationem
adeò
augeri difficultatem reducendi embolum, vt demum vix
validiſſimis
lacertis moueatur:
Non igitur aër vi ſuâ elaſticâ ſpon-
te
exit:
Id ergo contingit, quia reliquus in globo exiguus aër,
naturâ
reluctante admodum rarus, aduerſatur maiori adhuc violen-
tiæ
:
ſi enim etiam tum compreſſus eſſet, cur repugnaret? vis er-
go
illi infertur;
non impulſione; igitur ab attrahente. Neque pu-
to
hanc in reducendo embolo difficultatem reijciendam in aë-
rem
extrinſecum, quaſi admiſſâ aëris particulâ, quæ globum
reliquit
, factus ſit magis compreſſus:
quam enim notabilem
partium
conſtipationem efficere poteſt tantulus aër in tam am-
plo
ſpatio aëris pleno?
Quod ſi in huiuſmodi globo Magde-
burgico
aër incluſus vim elaſticam non exercet, idem pari-
ter
dicendum da aëre eiuſdem generis in fiſtulâ incluſo vnâ cum
Mercurio
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index