Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
41 29
42 30
43 31
44 32
45 33
46 34
47 35
48 36
49 37
50 38
51 39
52 40
53 41
54 42
55 43
56 44
57 45
58 46
59 47
60 48
61 49
62 50
63 51
64 52
65 53
66 54
67 55
68 56
69 57
70 58
< >
page |< < (46) of 672 > >|
5846Diſſertatio Tertia.
Dand. Veſtræ voluntati libens aſſentio: Mihi tamen in animo
non erat vniuerſa vno impetu proferre.
Quid igitur de hac vi aëris
elaſticâ dicendum?
Mauroc. Quod ad experimentum Magdeburgicum ſpectat (pa-
ce tantorum virorum dixerim) illud ipſum mihi ſuadet incluſum
in globo illo vitreo aërem non egredi ſuapte naturâ, quaſi dum
conatur ſe explicare, inueniat in antliâ locum ab embolo relictum,
in quem ſe recipiat;
ſed manifeſtum mihi videtur aërem indè per
vim extrahi:
Virtus ſiquidem elaſtica naturalis (de animali &
voluntariâ cuiuſmodi reperitur in oſtreis, non loquor) ea eſt, quæ
vires ſuas exerceat, vt corpus perperam compreſſum ſe in natu-
ralem ſtatum, ſaltem quàm proximè, reſtituat.
Vis igitur ela-
ctica non repugnat obſecundanti, atque impedimenta remouen-
ti;
vt patebit, ſi filum ferreum in ſpiras contortum ita compri-
mas, vt ſibi inuicem proxime fiant ſpiræ, deinde manum pau-
latim retrahas;
non ſolùm enim ferreum filum non repugnabit di-
gito recedenti, ſed potiùs illum impellet.
Si itaque aër in globo
eſt præter naturam compreſſus, attrahenti embolum antliæ non
repugnabit, nempe offerenti ſpatium, ad ſe explicandum &
di-
latandum:
experimur autem poſt aliquam antliæ agitationem
adeò augeri difficultatem reducendi embolum, vt demum vix
validiſſimis lacertis moueatur:
Non igitur aër vi ſuâ elaſticâ ſpon-
te exit:
Id ergo contingit, quia reliquus in globo exiguus aër,
naturâ reluctante admodum rarus, aduerſatur maiori adhuc violen-
tiæ:
ſi enim etiam tum compreſſus eſſet, cur repugnaret? vis er-
go illi infertur;
non impulſione; igitur ab attrahente. Neque pu-
to hanc in reducendo embolo difficultatem reijciendam in aë-
rem extrinſecum, quaſi admiſſâ aëris particulâ, quæ globum
reliquit, factus ſit magis compreſſus:
quam enim notabilem
partium conſtipationem efficere poteſt tantulus aër in tam am-
plo ſpatio aëris pleno?
Quod ſi in huiuſmodi globo Magde-
burgico aër incluſus vim elaſticam non exercet, idem pari-
ter dicendum da aëre eiuſdem generis in fiſtulâ incluſo vnâ cum
Mercurio.
Præter quam quod vis elaſtica aëris in fiſtulâ incluſi eadem eſt,
quam ipſe habebat, priuſquam in fiſtula concluderetur;
tunc
verò non erat maiore vi elaſticâ præditus, ac reliquus aër, ex
quo fuit deſumptus:
igitur Mercurius fiſtulæ, interceptus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index