Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
71 65
72 66
73 67
74 68
75 69
76 70
77 71
78 72
79 73
80 74
< >
page |< < (52) of 778 > >|
5852ALHAZEN ſtinctiuæ non eſt, niſi in parte ſuperficiei membri ſentientis, in quam peruenit forma rei uiſæ, cum
conſideratione
remotionis rei uiſæ à ſuperficie uiſus.
Quoniam quantitas partis, in quam perue-
nit
forma, nunquam erit niſi ſecundum quantitatem anguli, quem reſpicit illa pars apud centrum
uiſus
.
Et non eſt inter remotionem rei uiſæ à ſuperficie uiſus, & remotionem eius à centro uiſus
in
maiori parte diuerſitas operans in remotionem.
Et etiam iam declaratum eſt, [18 n 1. & 24.
25
n] quòd ſentiens comprehendit uerticationes, quæ ſunt inter centrum uiſus & rem uiſam, quæ
ſunt
uerticationes linearum radialium, & comprehendit uerticationum ordinationem, & ordina-
tionem
uiſibilium, & ordinationem partium rei uiſæ.
Et cum ſentiens comprehendit hæc: uirtus
diſtinctiua
comprehendit, quòd iſtæ uerticationes quantò magis elongantur à uiſu, tantò magis
ampliantur
ſpatia, quæ ſunt inter earum extremitates.
Et iſta intentio iam etiam quieta eſt in ani-
ma
:
& præterea, quietum eſt etiam in anima, quòd lineæ radiales quantò magis elongabuntur à
uiſu
, tantò erit res uiſa apud earum extremitates minor.
Cum ergo uiſus comprehenderit ali-
quam
rem uiſam, & comprehenderit terminos eius:
comprehendet uerticationes, ex quibus com-
prehendet
terminos rei uiſæ:
& uerticationes, ex quibus comprehendet terminos rei uiſæ, ſunt
lineæ
continentes angulum, qui eſt apud centrum uiſus, quem reſpicit illa res uiſa, & ſunt lineæ
continentes
locum uiſus, in quem peruenit forma rei uiſæ.
Cum ergo uiſus comprehenderit uer-
ticationes
:
imaginabitur uirtus diſtinctiua extenſionem iſtarum linearum à centro uiſus uſque ad
terminos
rei uiſæ:
& quando ſimul comprehenderit quantitatem remotionis rei uiſæ: imagina-
bitur
quantitatem longitudinum iſtarum linearum, & quantitatem ſpatij, quod eſt inter extremi-
tates
earum:
& ſpatia, quæ ſunt inter extremitates iſtarum linearum, ſunt diametri rei uiſæ. Et
quando
uirtus diſtinctiua imaginabitur quantitatem anguli, & quantitatem longitudinum linea-
rum
radialium, & quantitatem ſpatiorum, quæ ſunt inter extremitates earum:
comprehendet
quantitatem
rei uiſæ ſecundum ſuum eſſe.
Verticationes autem, quæ extenduntur inter centrum
uiſus
& terminos cuiuslibet rei uiſæ comprehenſæ à uiſu, comprehenduntur à ſentiente, & à uir-
tute
diſtinctiua:
& ſentiens & uirtus diſtinctiua comprehendunt quantitatem partis uiſus, in
quam
peruenit forma illius rei uiſæ.
Et cum uirtus diſtinctiua comprehenderit uerticationes li-
nearum
radialium:
comprehendet ſitus earum inter ſe, & comprehendet appropinquationem ea-
rum
inter ſe, & comprehendet qualitatem extenſionis earum:
& nihil remanet, quo completur
comprehenſio
magnitudinis rei uiſæ, niſi quantitas remotionis rei uiſæ.
Et iam declaratum eſt in
qualitate
comprehenſionis remotionis rei uiſæ, [24 n] quòd cuiuslibet rei uiſæ remotio com-
prehenditur
à uiſu, aut certè, aut æſtimatione.
Et cum uirtus diſtinctiua comprehenderit ſitus li-
nearum
radialium continentium terminos rei uiſæ, & quantitatem partis, quæ eſt inter ipſas li-
neas
radiales, & ſuperficiem membri ſentientis, quæ eſt quantitas anguli, & imaginata fuerit ſi-
mul
quantitatem remotionis rei uiſæ:
ſtatim imaginabitur quantitatem anguli, & remotionis ſi-
mul
.
Et cum imaginata fuerit quantitatem anguli & remotionis ſimul, comprehendet quantita-
tem
rei uiſæ ſecundum quantitatem anguli, & ſecundum quantitatem remotionis ſimul.
Et uir-
tus
diſtinctiua imaginatur quantitatem remotionis cuiuslibet rei uiſæ comprehenſæ à uiſu, & i-
maginatur
uerticationes continentes terminos illius, & per imaginationem iſtam perueniet ad i-
pſam
forma pyramidis continentis rem uiſam, & quantitas baſis eius, quæ eſt res uiſa:
& ſic per-
ueniet
ad illam quantitas rei uiſæ.
Et ſignificatio, quòd comprehenſio magnitudinis rei uiſæ ſit
per
comparationem magnitudinis ad remotionem rei uiſæ, eſt:
Quia uiſus quando comprehen-
derit
duo uiſibilia diuerſæ remotionis, & reſpicientia eundem angulum apud centrum uiſus:
ſci-
licet
, ut radij tranſeuntes per extrema primi illorum, perueniant ad extrema ſecundi, & primum
illorum
non cooperuerit totum ſecundum, & comprehenderit uiſus remotionem cuiuslibet illo-
rum
comprehenſione certificata:
ſemper uiſibile remotius comprehendetur à uiſu uiſibili pro-
pinquiore
maius.
Et quantò remotius uiſibile magis elongabitur, & uiſus certificauerit quanti-
tatem
remotionis eius, tantò comprehendetur maius.
Verbi gratia: quando aliquis aſpexerit pa-
rietem
remotum à uiſu remotione mediocri:
& certificauerit uiſus remotionem illius parietis,
& quantitatem eius:
& certificauerit quantitatem latitudinis eius: deinde appoſuerit manum u-
ni
uiſui inter uiſum & parietem:
& clauſerit alterum oculum: inueniet tunc, quòd manus eius co-
operiet
portionem magnam illius parietis, & comprehendet quantitatem manus eius in iſta diſ-
poſitione
, & comprehendet quòd quantitas cooperta à manu ex pariete, eſt multò maior quan-
titate
manus eius:
& uiſus ſimul comprehendet uerticationes linearum radialium, & compre-
hendet
angulum, quem continent lineæ radiales.
Tunc ergo uiſus comprehendet, quòd angu-
lus
, quem reſpiciunt manus & paries, eſt idem angulus:
& tunc etiam comprehendet, quòd
pars
parietis cooperta manu eius, eſt multò maior manu.
Et cum ita ſit: uirtus diſtinctiua in illa
comprehenſione
comprehendit, quòd remotius duorum uiſibilium diuerſæ remotionis, reſpici-
entium
unum angulum, eſt maioris quantitatis.
Deinde quando quis in illa diſpoſitione uiſum
ſuum
auerterit:
& aſpexerit alium parietem remotiorem illo pariete: & appoſuerit manum ſu-
am
inter uiſum & illum parietem:
inueniet, quòd illud, quod cooperitur ex ſecundo pariete, eſt
maius
illo, quod cooperitur ex primo.
Et ſi tunc afpexerit cœlum: inueniet quòd manus eius
cooperiet
medium illius, quod apparet de cœlo, aut magnam portionem eius:
tamen aſpiciens
non
dubitabit, quin manus eius nihil ſit reſpectu illius, quod cooperuerit de cœlo ſecundum ſen-
ſum
.
Determinabitur ergo ex iſta experimentatione, quòd uiſus non comprehendit quantita-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index