Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <s id="s.000400">
                <pb xlink:href="079/01/100.jpg" pagenum="51"/>
              Percolatur, ut in foveam fluat, ac mansuescat.</s>
              <s id="s.000401">
                <lb/>
              Linquit enim supera taetri primordia viri
                <lb/>
              Aspera: quo magis in terris haerescere possunt.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000402">Quod quoniam docui, pergam conectere rem, quae
                <lb/>
              Ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
                <lb/>
              Finita variare figurarum ratione.</s>
              <s id="s.000403">
                <lb/>
              Quod si non ita sit: rursum iam semina quaedam
                <lb/>
              Esse infinito debebunt corporis auctu.</s>
              <s id="s.000404">
                <lb/>
              Namque in eadem una cuiusvis brevitate
                <lb/>
              Corporis, inter se multum variare figurae
                <lb/>
              Non possunt.</s>
              <s id="s.000405"> face enim minimis e partibus esse
                <lb/>
              Corpora prima: tribus, vel paulo pluribus auge.</s>
              <s id="s.000406">
                <lb/>
              Nempe ubi eas partis unius corporis omnis
                <lb/>
              Summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
                <lb/>
              Omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
                <lb/>
              Formarum speciem totius corporis eius.</s>
              <s id="s.000407">
                <lb/>
              Quod superest, si forte voles variare figuras,
                <lb/>
              Addendum partis alias erit: inde sequetur,
                <lb/>
              Adsimili ratione, alias ut postulet ordo,
                <lb/>
              Si tu forte voles etiam variare figuras.</s>
              <s id="s.000408">
                <lb/>
              Ergo formarum novitatem corporis augmen
                <lb/>
              Subsequitur: quare non est ut credere possis,
                <lb/>
              Esse infinitis distantia semina formis:
                <lb/>
              Ne quaedam cogas inmani maximitate
                <lb/>
              Esse, supra quod iam docui non posse probari.</s>
              <s id="s.000409">
                <lb/>
              Iam tibi barbaricae vestes, Meliboeaque fulgens
                <lb/>
              Purpura Thessalico concharum tacta colore, &
                <lb/>
              Aurea pavonum ridenti imbuta lepore
                <lb/>
              Saecla, novo rerum superata colore iacerent:
                <lb/>
              Et contemptus odor murrhae, mellisque sapores;
                <lb/>
              Et cycnea mele, Phoebeaque daedala chordis
                <lb/>
              Carmina consimili ratione oppressa silerent.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>