Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
81
82 49
83 50
84 51
85 52
86
87
88
89 53
90 54
91 55
92 56
93 57
94 58
95 59
96 60
97 61
98 62
99 63
100 64
101
102
103
104 65
105 66
106 67
107 68
108
109
110
< >
page |< < (31) of 434 > >|
5831HOROLOG. OSCILLATOR. quæ ſui evolutione alias curvas generant. Unde comparatio in-
ter ſe longitudinis curvarum cum rectis naſcitur, quam ulterius
etiam quam præſens neceſſitas poſtulabat proſecutus ſum, pro-
pter theoriæ, ut mihi viſum eſt, elegantiam &
novitatem.
Cæterùm ad explicandam Penduli Compoſiti naturam,
cujus utilitatem in conſtructione horum automatôn demon-
ſtro, adjungenda fuit Centrorum Oſcillationis contemplatio,
à pluribus quidem, ſed minus feliciter, hactenus tentata;
in qua theoremata complura animadverſione, ni fallor, di-
gna reperientur, ad figuras lineares, planas, ſolidasque per-
tinentia.
Ante hæc omnia vero præmittitur ipſa horologii
mechanica conſtructio, pendulique applicatio, eâ formâ quæ
ad uſus aſtronomicos aptiſſima reperta eſt, ad cujus inſtar re-
liquæ omnes, mutatis quæ opus eſt, facile ordinari poſ-
ſint.
Quia vero contigit egregio hujus inventi ſucceſſu, quod
fieri plerumque ſolet, quodque futurum prædixeram, ut
plures ſeſe ejus auctores eſſe cuperent, aut ſi non ſibi ipſis,
ſuæ tamen nationis alicui potius quàm nobis eum honorem
tribui vellent, iniquis eorum conatibus tandem aliquando
occurrendum hic arbitror.
Nec ſanè aliud fere opponere iis
neceſſe fuerit præterquam id unum, nempe ante annos ſex-
decim, cum nec dicto nec ſcripto cujusquam de horologiis
hujusmodi mentio facta eſſet, aut rumor ullus omnino ferre-
tur (loquor autem de penduli ſimplicis uſu ad horologia
translato, nam de Cycloidis additione nemo credo contro-
verſiam movebit) conſtructionem eorum propria meditatio-
ne me adinveniſſe &
perficiendam curaſſe. In ſequenti anno,
qui nempe hujus ſæculi quinquageſimus octavus fuit,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index