Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
51 14
52 15
53 16
54 17
55 18
56 19
57 20
58 21
59 22
60 23
61 24
62 25
63 26
64 27
65 28
66 29
67 30
68 31
69 32
70 33
71 34
72 35
73 36
74 37
75 38
76 39
77 40
78 41
79 42
80 43
< >
page |< < (21) of 525 > >|
5821Ioan de Sacro Boſco.@@elum putauit, ſirmat, continet, ambit; & quaſi munit non ſolum reliquas
ſphæras
inferiores omnes, verum etiam omnia, quæcunque in mundo uniuer
ſo
exiſtunt:
Vel etiam dicitur Firmamentum, quoniam uidelicet continet ſtel-
las
firmius hærentes, ut mox dicetur.
At uero ſphæram ſtellarum ſixarum no-
minat
, quia defert, circumuehit, &
continet omnes ſtellas fixas. Quæ quidem
ſtellæ
non ideo fixę dicuntur, quod non moueantur, aut quod fixę prorſus
11Stellæ Fi@-
mamenti

cur
fixæ di-
cantur
.
permaneant.
Hoc enim falſum eſt, cum experientia compertum ſit clariſſime,
eas
moueri, vt ſuo loco dicetur.
Neque etiam fixę dicuntur, quòd non mo-
ueantur
, niſi ad motum orbis, in quo ſunt:
Hac enim ratione Planetę quoq.
fixi dici deberent, cum ſolum ad motum orbium, in quibus exiſtunt, circunfe-
rantur
, ut poſtea oſtendemus.
Sed ideo appellantur fixę, quod ſem per eundem
inter
ſe ſitum, ordinem, atque diſtantiam ſeruent, quod quidem tum anti-
quorum
Aſtronomorum obſeruationes, puta Prolemęi, Albategnij, cætero-
rumq́ue
, tum etiam recentiorum manife ſtiſſi me nobis declarant.
Semper nam
que
ſtellæ illuſtris illius conſtellationis, quæ Orion nuncupatur, eundem in-
ter
ſe ſitum, ordinem, ac diſtantiam cuſtodiunt, ut nimirum tres ſtellæ cingu-
lum
Orionis conſtituentes perpetuo lineam quaſi rectam conficiant.
Idemq́. in
ſtellis
Vrſæ maioris, &
minoris, & denique aliarum conſtellationum obſerua
tum
fuit:
Qua de re lege Prolemæum Dictione 7. Almageſti, & Ioannem de
Regiomonte
in epitoma eiuſdem Dictionis, ubi plurimæ ſtellarum obſerua-
tiones
in medium proferuntur, ex quibus perſpicue colligitur, ſtellas Fir-
mamenti
eundem ſemper ordinem, ac ſitum ſeruare inter ſe.
Ob eandem quo-
que
rationem a Græcis dicta eſt octaua hæc ſphæra ἀπλανὴς, quaſi non vaga,
inerrabilisq́ue
, quia nimirum omnes ſtellæ in ea infixæ ſine vllo errore, permi-
ſtioneve
procedunt.
Postremo reliquæ ſeptem ſphæræ, quarum ſingulæ ſingulas conti-
22Sphæræ Pl@
neta
@@t
ſic
dictæ.
nent ſtellas, planetarum ſtellæ uocantur, quoniam deferunt ſtellas, ſiue aſtra,
qui
planetæ ſunt dicti, id eſt, aſtra erratica, ſeu E@rones, non quòd ita in cœlo
oberrent
, ut non ordinato, certo, &
determinato motu uehantur: Hac enim
ratione
non poſſet de illis haberi ſcientia, quod uerum non eſt, cum habeãt cer
tas
motuũ periodos:
Sed ob id aſtra erratica uocantur, quod neque ipſa inter ſe
eandem
ſemper habeant diſtantiam, neq.
cum ſtellis fixis octaui orbis eundem
ſeruent
ordinem.
Quod quidem luce clarius intuemur quotidie in Sole, ac Lu
na
.
Modo enim hi duo Planetæ inter ſe omnino coniunguntur, ut ſit in Noui
lunijs
, modo alter alteri opponitur, ac maxime alter ab altero recedit, vt in
Plenilunijs
contingit, modo magis, modo minus propinqui inter ſe conſpiciũ
tur
.
Rurſus modo prope hanc ſtellam fixam octaui orbis, ſeu Firmamenti ap-
parent
, modo prope illam:
Atque idem prorſus in reliquis planetis fuit obſer
uatum
.
Nunc enim recto videntur incedere curſu, nunc retrocedere, & in con-
trariam
partem niti.
Nunc occultari, & deliteſcere, ob propinquitatem Solis;
Deinde cum Sol ab eis recedit, uel ipſi a Sole, rurſus prodire in lucem, ſeſeq́.
aperire
, &
depromere. Nunc antecedere Solem. Nunc eundem ſubſequi. Nunc
uelociſſimo
curſu quaſi incitari.
Nunc vero ita retardari, ut ne moueri qui-
dem
exiſtimantur, ſed in eodem prorſus Zodiaci loco conſiſtere.
Nunc deniq.
in
ſeptentrionem excurrere.
Nunc in meridiem. De qua re plura in Theoricis
planetarum
exponuntur.
Hanc igitur ob cauſam ita ſtellæ in cælo oberrare ui
dentur
, ut caſu quodam, ac fato agi iudicentur.
Quapropter ab Aſtronomis
Planetæ
meritò nuncupantur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index