Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1ſpatioque lapideſcere arbitrentur. In agro florentino ætrurie apud
Clatim amnem fundus eſt in quo alternis ſepteniis prædura quibus
abunde conſperſus ſit / ſaxa in glebas redeunt.
Apud ciſicenos &
item circa Caſſandream uerti gleboſam terram in ſaxa refert Pli
nius.
In puteolano puluis ſuppeditat qui aqua maris dureſcit et fit
lapis.
Toto etiam littore ab oropo uſque Aulidem quicquid mari
abluatur lapidem fieri & concretum reddi referunt.
In Arabia eti
am glebas ait Diodorus effoſſa terra ſuaue olentes: quæ quidem
ueluti metalla fuſe igni in lapidem uertantur: Addit et hoſce de
mum lapides eiuſmodi eſſe / ut cum in eos guttæ aquæ pluuiæ ce
ciderint / iuncturis colliqueſcentibus toto fiant in muro lapis uni
tus.
Sarcophagum quoque lapidem apud Troadem aſiæ defodi fe
runt / qui fixili uena coniungatur: In hunc lapidem defunctorum
commiſſa corpora ante diem quadrageſimum tota præter dentes
aſſummi aſſerunt: et quod magis mireris / ueſtem calciamentaque
et eiuſmodi una cum corporibus illata uerti in lapidem prædicant
Contrarius huic eſt comites lapis / quo Darium condidiſſe referunt
Is enim corpora præſeruat integerrima.
Sed de his hactenus.
Atqui conſtant quidem lapidis loco ueteres perlubenter uſos lateri
bus: credo equidem inopia rerum et neceſſitate ductos homines
primum uſurpaſſe / ut lateritia ponerent ædificia: quod poſteaquam a
nimaduerſum eſt quam id ſtructuræ genus opera facile / ad uſum com
modum / ad gratiam aptum / ad perennitatem firmum conſtanſque
exiſteret: proſecuti ſunt cum cætera tum et regias ædes ſtruere la
teritias.
Demum poſteaquam ſeu caſu / ſeu induſtria percepere quid i
gnis ad firmandos denſandoſque lateres ualeret / teſtaceo paſſim o
pere omnia attollere perſeuerarunt: Et quantum ex uetuſtiſſimis ſtruc
turis annotaui: hoc profecto auſim dicere / nihil ad omnis quos ue
lis ædificationum uſus inueniri commodius latere non crudo / ue
rum cocto: ubi coquendi & ducendi ratio diligens adhibeatur.
Sed de lateritii operis laude alias. Ad rem fit quod aiunt lateri du
cendo terram probari eam / quæ ſit albicans et cretoſa: Item proba
ri quoque rubicoſam et eam quæ maſculus dicitur ſabulo.
Harenoſam
uero et penitus ſabuloſam uitandam et in primis calculoſam omnino

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index