Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 355 > >|
46
Eodem tex. (Contingit autem quoſdam non ſyllogiſticè dicere, & quod ex vtriſ­
que conſequentia accipiunt, quemadmodum & Cæneus facit, quod ignis in multi­
plici proportione: etenim ignis celeriter gignitur, vt ait: & hæc est proportio.
ſic
autem
non eſt ſyllogiſmus, niſi celerrimam proportio ſequatur multiplex: & ignem
celerrima in motu proportio) verba illa (in multiplici proportione) græcè ſic
ſe habent, εν τῃ πολλαπλασιονι αναλογιᾳ, quod melius redditur latinè in mul­
tiplici proportione, quemadmodum fecimus, quam in multiplicata, quem­
admodum in vulgata editione.
porrò quid inter multiplicem, & multipli­
catam rationem interſit, optimè declarat noſter Clauius ad 4. definit.
lib. 5.
Elem. ex quo etiam loco pauca decerpam, quæ huic loco declarando con­
ducunt.
Proportio igitur multiplex eſt habitudo inter duas quantitates in­
æquales, quarum maior continet minorem, bis, vel ter, vel quater, &c.
vn­
de proportio multiplex habet ſub ſe genera infinita, quando enim maior
continet minorem bis, dicitur Dupla: quando ter, Tripla: quando quater,
Quadrupla: & ſic in infinitum: v. g. 2. ad 1. eſt proportio dupla; 3. ad 1. tri­
pla; 4. ad 1. quadrupla, &c.
omnes tamen continentur ſub genere multipli­
cis rationis.
porrò ſi quępiam proportio ex genere multiplici progrediatur
per plures terminos, v. g. proportio quadrupla progrediatur hoc modo,
1. 4. 16. 64. 256. &c.
fit, vt ſubſequentes termini mirum in modum augean­
tur.
hic vides primum ipſam quadruplam rationem in diſpoſitis terminis
progredi, quia quilibet ſequens terminus ad præcedentem eſt quadruplus.
cernis etiam in paucis terminis, quinque ſcilicet magnum factum eſſe incre­
mentum, cum vſque ad 256. excreuerint.
Cæneus igitur dicens ignem augeri
ſecundum multiplicem rationem, vnam ex prædictis intelligebat aliquam,
quia quælibet illarum magnopere creſcit, ſi propagetur, vt ad 10. quinti
definit.
traditur: & vt paulo ante exemplo licuit perſpicere. argumentaba­
tur igitur Cæneus in hunc modum; quod in multiplici ratione augetur, ce­
lerrimè augetur: ignis celerrimè augetur, ergo ignis in multiplici ratione
augetur, quæ argumentatio vitioſa eſt, ex duabus quippe affirmatiuis in ſe­
cunda figura procedens, vt colligitur ex verbis illis tex. (Ex viriſque conſe­
quentia accipiunt) ex his mathematica huius locis patere ſatis poſſunt.
47

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index