Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 316 > >|
1grauia ſunt, deorſum agitari, quæ auiem minus ſurſum euolare.
At ſi vnum contrariorum eſt in natura, neceſſariò erit & alterum;
ſi alterum non inuenitur, quid mirum nec ſi alterum inuenie­
tur, vt auctor eſt Aristoteles libro ſecundo de cælo particula
duodeuigeſima: idque eſt naturæ maximè conſentaneum, quæ
contrariam repugnantiam in vno ſolo non patitur, ſed in duo­
bus eamdem inueniri neceſſe eſt: atqui (vt isti volunt) in na­
tura est graue corpus, ergo in natura est etiam corpus leue,
quod est graui contrarium: quod ſi leue non ponant; ergo nec
graue quidem ponere poterunt; quod tamen ponunt.
Hinc
etiam ſequitur, quatuor elementa non eſſe prima corpora:
quando ex atomis, quæ & ipſa ſunt corpora indiuidua, ele­
mentis tamen priora, conflantur: ergo hæc ramenta indiui­
dua erunt prima, & non quatuor, quæ prima elementa vo­
cantur.
Democritus, & cæteri, qui in Democriti ſententiam iura­
uerunt, ramenta à ramentis disterminant ſolius vacui inter­
uentu, & inane ſpacium inter illa interiectum, non ſolum di­
ſterminare atomos, & eaſdem ab inuicem ſeparare affirmant,
ſed etiam grauitatem, & leuitatem efficere, ita vt illud cor­
pus, in quo maius inane ſpacium intercipitur, ſit leuius; illud
verò grauius, in quo minus est ſpacij, quod ſit vacuum: quibus
occurri ſic potest.
Primo propterea quod ex pleno, & vacuo
omnia corpora à Democrito, & ſequacibus conflari dicuntur:
cauſa, quæ corpora componit, non ſolum eſt inane ſpacium, ſed
vnà cum illo ſolidum etiam concurrit: ergo & ſolidum grauita­
tis, & leuitatis eſt cauſa; ita vt id corpus, in quo minus est ina
nis, quam ſolidi, & in quo plus est ſolidi, quam inanis, ſit pon­
deroſius: & id corpus, in quo plus eſt inanis, quam ſolidi, & mi
nus ſolidi, quam inanis, ſit leuius.
Secundo maiorem aeris portio-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index