Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 158 > >|
1ſit, probabilitate quoque ſua non caret, emitti quæ­
dem ſpecialia lucis, colotis, ſoni corpuſcula, quæ
organa ſenſuum afficiant; idque vel ipſa demul­
cendo, attrahendoque ad ſe mellitis quaſi catenu­
lis, vt quæ ex rebus pulcris, conſonantibuſque pro­
cedunt; vel eadem diſcerpendo, abigendoque ſca­
bris, acutiſque quibuſdam quaſi contulis, ſpiculiſ­
que, vt quæ ex rebus deformibus, diſſonantibuſque
oriuntur.
Ridebis fortaſſe, quia hæc inſtrumenta ne­
que diſcerni oculis, neque attrectari manibus poſ­
ſent; ſed peruidebis facilè vel ex ipſo ſenſu olfa­
ctus inſtrumenta quædam eiuſmodi eſſe, quæ tamen
neque ad oculum, neque ad manum exigi poſſint:
Quæſo, dum prope cloacam tranſis, quid eſt, quod
inde te abigit?
An vides quidpiam oculis, aut tan­
gis quidpiam manibus, quod te cogat abſcedere :
Non ſanè; ſed eſt tamen quidpiam, nempe halitus
teter, qui cùm impactus in oculum, aut manum ſui
ſenſum non faciat, facit tamen impactus in intimas
nareis, in quibus quæ reſidet pars, ſiue facultas ſen­
tiens offenditur, ac refugit, corpuſque tuum inde
auertit: eodem planè modo, quo, ſi manus, aut
alia pars corporis examine quodam veſparum, vibra­
tis aculeis inſectantium, compungeretur.
Diſcrimen
eſt ſolùm, quòd fœtoris aculei ſint incomparabi­
liter ſubtiliores veſparum aculeis, qui ipſi iam ſub­
tiles ſunt; idque ſubinnuo, vt intelligas, quantò
ſenſus viſus (idemque proportione dico de auditu)
eſt incomparabiliter olfactu ſubtilior; tantò aculeos
ex re deformi emiſſos, eſſe adhûc poſſe incompara-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index