Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 303 > >|
1biliter eſſe, ſicut quod est fecundum naturam, ita quod est
præter naturam, ad id, quod est præter naturan; maiorem
igitur circumferentiam pertranſiuit, quam ſit ipſa S B.
Ne­
ceſſe autem eſt ipſam F B. in hoc tempore pertranſi<32>e: hic
enim erit, quando proportionabiliter vtrinque accidis, quod eſt
præter naturam, ad id quod eſt ſecundum naturam.
Si igi­
tur maius eſt, quod ſecundum naturam in maiori, & quod eſt
præter naturam, magis vtique hic coincidit vno modo: ita
quod B ſit latum per ipſam B F in tanto tempore, in quo
M punctum per ipſam M L.
Hic enim ſeeundum naturam
quidem ſigno B fit X F: eſt enim ab ipſo F perpendiculum:
præter naturam verò ad ipſam X B.
Eſt autem quem ad­
modum FX ad X B, ſic L Q ad M que Manifeſtum
autem ſi coniunguntur ab ipſa B M ad FL.
Si autem mi­
nor, aut maior, quam ſit FB erit illa, quam latum eſt B,
non ſimiliter erit, neque proportionale in vtriſque quod eſt ſe­
cundum naturam ad id quod eſt præter naturam.
Quam igi­
tur ob cauſam ab eadem potentia celerius fertur id quod plus
à centro diſtat punctum ex ijs, quæ dicta ſunt eſt mani­
feſtum.
COMMENTARIVS.
Ex aſſumptis ab Ariſtotele in illo priori argumento
iam ſupra textu 6. à nobis expoſito ad oſtenden­
dum in ipſo circulo, quæ plus à centro diſtat linea
eadem vi commota citius ferri quàm illa, quæ minus diſtat;
illud dumtaxat ci probandum remanſerat, videlicet partes
lineæ circulum deſcribentis, quò viciniores centro ſunt, eò
magis detrahi à motu naturali, magisque participare de motu
præternaturali; E contrà verò quo remotiores ſunt à cen­
tro, magis participare de motu naturali, vt inde inferatur ve­
locius moueri.
Probat autem hoc modo; ſit enim, inquit,
Circulus B C D E; & alter in hoc minor vbi M N O P
circà idem centrum A. Sintque Diametri maioris quidem C.
D, & B E; minoris verò M O, & N P.
Deinde complea-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index