Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (38) of 760 > >|
58038ARIST. DE ANIMA operationes, officiá ue, generare, nutrimẽtoq́; uti: hæc enim
operatio maximè omniũ operationũ uiuentibus eſt natura-
lis, uiuentibus inquam hiſce, quæ ſunt perfecta, nõ membris
capta, quæq;
non ſine ſemine oriũtur: unũquodq; inquam
aliud ſibi ſimile procreare, animal quidem animal, plantam
autẽ plantã, ut ſint ſemper hoc pacto, cõditionemq́;
ſubeãt
quoad poßunt diuinam:
id enim ipſum appetunt uniuerſa,
gratiáq;
ipſius omnia agunt, quæcunq; ſecundùm naturam
agunt.
Duplex eſt autem id, cauſa cuius cætera fiunt,
atque unum eſt quo, alterum cui.
Cùm igitur ſemper eſſe,
conditionemq́;
diuinã ſubire cõtinuatione nequeat animã-
tia, quia fieri nequit ut caducorũ, atq;
mortaliũ quicquàm
idẽ, unumq́;
numero ſemper permaneat, ut unũquodq; po-
teſt, ſic æternitatis, cõditionisq́;
diuinæ particeps eſt, aliud
quidem magis, aliud autẽ minus, permanetq́;
nõ ipſum, ſed
tale quale eſt ipſum, numero quidem non unũ, ſpecie autem
unum.
Eſt autem anima, corporis cauſa, principiumq́;
uiuentis. Atqui cùm multifariam hæc dicantur, anima pa-
ri modo tribus determinatis modis cauſa eſt.
Nam eſt ea
cauſa, à qua profluit motus:
eſt etiam ea gratia cuius cæ-
tera fiunt:
eſt inſuper, ut forma corporum animatorũ ſub-
ſtantiá ue.
Atq; cauſam ut ſubstantiam animãtium eſſe,
non eſt obſcurum, cauſam nanque cunctis ut ſint, formam
ipſam, atq;
ſubstantiam eſſe patet. At uiuere, uiuentium eſt
eſſe:
cuius ſanè cauſa eſt, ut constat, atq; principium, ani-
ma.
Præterea actus eius quod eſt potentia, ratio eſt eiuſ-
dem:
at anima, uiuentis eſt corporis actus. Patet etiam ani-
mam eſſe cauſam, ut id gratia cuius cætera fiunt:
nam ut
mens, ſic &
natura alicuius gratia facit, quod quidẽ ipſius
eſt finis:
atq; tale eſt in ipſis uiuentibus anima &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index