Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
541
541 (113)
542
542 (114)
543
543 (115)
544
544 (116)
545
545 (117)
546
546 (118)
547
547 (119)
548
548 (120)
549
549 (121)
550
550 (122)
< >
page |< < (152) of 672 > >|
580152Diſſertatio Quinta. Planetarum globos, etiamſi repugnantes, ſuumque motum
ab Occaſu in Ortum molientes, impellat ab Ortu in Occaſum?
Quinimmò ex diurnâ Firmamenti (quod ſolidum ſtatuere,
licet) circa ſuum axem converſione incluſum corpus tenue ac
fluidum, cujuſmodi eſt æther atque aër, univerſum pariter
convolui, à probabilitate ſejunctum atque remotum videtur:

quandoquidem ſtellas fixas præ Saturno longè altiores eſſe,
quippe quæ interiecto inter nos &
illas Saturni globo Eclipſim
patiuntur, compertum eſt.
Saturni & Solis à telluris centro
diſtantię ex ſatis communi Aſtronomorum opinione ſtatuun-
tur in Ratione ferè decuplâ:
Solis autem diſtantia, juxta cele-
berrimum Hipparchi Problema ex Lunæ Dichotomiâ elicitur;

&
V Vendelino quidem Dichotomiam contingere opinanti, ubi
Luna à Sole diſceſſerit intervallo gr.
89. min. 45. , Sol removetur
à tellure ſemidiametris terreſtribus ſaltem 13740.
Ex accura-
tiſſimâ verò obſervatione cum Dichotomia acciderit, Lunâ à
Sole remotâ gr.
89. min. 34. ſec. 50. , elicit Ricciolius Solis à terrâ
diſtantiam ſemid.
terr. 8333. Quare à veritate non procul
abeſſe cenſendi ſunt, qui inter tellurem atque ſtellas fixas nu-
merant ſemid.
terr. 100000. Demus nunc ætheris partes Fir-
mamento proximas ex hujus convolutione motum concipere,
non continò etiam ad infimas, &
ad ipſum Lunæ globum,
immò &
ad aërem infra Lunam, impulſum propagari, om-
niumque motum iſochronum fieri, concedendum eſt.
Quoties
enim vento ſublimi agitatum aërem cognoſcimus ex motu
nubeculæ, populeas autem frondes, tam facilè tremulas, quie-
ſcere immotas videmus, nec auram vultus noſtros lambentem
percipimus?
aër nimirum ſuperior inferiùs poſitum non urget,
neque facilè ſecum trahit nullo nexu cohærentem præ fluidi-
tate.
Si igitur in tanta vicinitate venti, ad nos aëris motus non
pervenit;
motus ætheris quantumvis velociſſimus propè Firma-
mentum, impulſum propagabit deorſum ultra tricies mille,
myriadas, hoc eſt, ut vulgo loquimur, ad trecentos milliones
milliarium Italicorum, ut Cometas infra Lunam poſitos, aut
paulo altiùs, in gyrum ducat diurnâ converſione?
Mihi certè
fidem omnem ſuperare videtur, ſi fluidi corporis naturam,
attendamus.
Grad. Non defint fortaſſe, qui aſſerant, ejufdem Intelligen-
tiæ, quæ Firmamento præeſt, munus eſſe, univerſum Syſtema
Cœleſte, atque ſupremam ſinitimi aëris elementaris regionem,
in quâ Cometæ accenduntur, ſimul convolvere, cum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index