Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
581 39
582 40
583 41
584 42
585 43
586 44
587 45
588 46
589 47
590 48
591 49
592 50
593 51
594 52
595 53
596 54
597 55
598 56
599 57
600 58
601 59
602 60
603 61
604 62
605 63
606 64
607 65
608 66
609 67
610 68
< >
page |< < (39) of 760 > >|
58139LIBER II. naturam: uniuerſa nanque naturalia corporatam anima-
lium, quàm etiã plantarum, ipſius animæ ſunt instrumen-
ta.
Quo fit, ut ipſa ſint animæ ſine cõtrouerſia, gratia. Du-
plex eſt autẽid, uti diximus, cauſa cuius cætera fiunt:
atq;
unum eſt quo, alterum cui. At uerò constat animam id etiã
eſſe, unde primùm motus ad locum accommodatus emer-
git:
uerùm bæc uis, non uniuerſis ineſt uiuentibus. Fit etiam
per animam &
alteratio, & accretio: ſenſus enim, altera-
tio quædam eſſe uidetur, ſentitq́;
nihil quod nõ habeat ani-
mam.
Eadẽ eſt de accretione, decretioné ue, ratio: nihil enim
incremẽta naturaliter, decremẽtá ue ſuſcipit, quod non nu-
triatur, &
nihil prorſus nutritur, quod non uitæ particeps
ſit.
Atq; hac in parte ſententia Empedoclis eſt poſthaben-
da, qui quidem hoc non rectè dixit, ac addidit, ideo incre-
menta plantas ſuſcipere, tum in radicibus infrà, tum in ra-
mis etiam ſuprà, quia terra deorſum ſuapte natura, &

ignis ſurſum identidem pergit.
Primùm nanquenon rectè
accipit in plantis differentias dictas, infrà inquam, ac ſu-
prà:
non enim eadem ſunt omnium rerum, & uniuerſi ſu-
prà &
infrà: ſed quam habet rationem in animalibus ca-
put, eam ſubeunt in plantis radices, ſi instrumenta diuer-
ſa, uel eadem, operationibus, officijs' ue dicere, aßerereqúe
oportet.
Déinde quid eſt quod continet terrã, igneḿue,
quæ quidem in contraria loca feruntur?
distrahentur enim
profectò, niſi aliquid ſit, quod ipſa prohibeat, atque deti-
neat.
Quòd ſi ſit aliquid, id eſt profectò anima ipſa: quo
fit ut ipſa ſit augendi cauſa, nutriendíue, non elementa,
quemadmodum ille putabat.
Sunt autem quibus ipſius
ignis natura, cauſa ſimpliciter nutritionis, &
accretionis
eſſe uidetur:
ipſe nanq; ſolus omnium corporum aut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index