Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (40) of 760 > >|
58240ARIST. DE ANIMA mentorum, nutriri, ac augeri uidetur. Quapropter & in
plantis, &
in animalibus putabit quiſpiam ignem idipſum
eſſe quod operatur, uerum non ita eſt.
Sed cùm comitetur
cauſam, eſt obidipſum quodammodo, non ſimpliciter cau-
ſa, ſed talis eſt potius anima.
Nam ignis quidem accretio in
infinitum progreditur, &
eouſq; fit, quouſq; ſit combusti-
bile:
at eorum omniũ quæ natura constant, eſt finis tam ma-
gnitudinis, quàm accretionis, &
ratio. Hæc autem animæ
ſunt, non ignis, &
rationis potius quàm materiæ. Cùm
autem eadem uis animæ ſit, &
nutriendi, & generãdi, pri-
mùm de alimento determinare neceſſe eſt:
hæc enim à cæ-
teris potentijs hoc opere, atq;
munere ſeiungitur. Videtur
itaq;
contrarium eſſe contrario nutrimentũ: at non cuilibet
quoduis, ſed id ei quorũ alterum ex altero non ſolum mu-
tuò generatur, ſed incrementa etiam ſuſcipit:
complura
nanq;
contrariorũ fiunt quidẽ ex ſeſe mutuo, ſed non à ſuis
omnia contrarijs incremẽta ſuſcipiunt, ut ex ægrotante fit
ſanum.
At uerò nec illa modo eodẽ ſibi mutuò nutrimentũ
eſſe uidẽtur, ſed aqua quidem alimentũ eſt igni, ignis autem
nõ nutrit aquã.
At in ſimplicibus corporibus horũ alterũ
alimẽti, alterũ eius quod nutritur maximè ſubire rationem
uidetur.
Verũ enim is locus, dubitationem habere uidetur.
Sunt enim qui dicũt, ſimile ſimili nutriri, quemadmodũ &
accreſcere.
Quibuſdã autẽ (uti diximus) non hæc ſentẽtia,
ſed cõtraria placet, cenſentq́;
non ſimile ſimili, ſed contra-
rio cõtriariũ ali.
etenim fieri nequit, ut inquiunt, ut à ſimili
ſimile patiatur:
alimentum autem mutatur, atq; digeritur:
mutationemq́;
rerũ omnium in oppoſitũ, uel in mediũ eſſe,
constat.
Præterea nutrimentum quidem aliquid patitur
ab eo quod alitur:
hoc autẽ ab alimento non patitur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index