Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
571 29
572 30
573 31
574 32
575 33
576 34
577 35
578 36
579 37
580 38
581 39
582 40
583 41
584 42
585 43
586 44
587 45
588 46
589 47
590 48
591 49
592 50
593 51
594 52
595 53
596 54
597 55
598 56
599 57
600 58
< >
page |< < (41) of 760 > >|
58341LIBER II. quàm, quemadmodum nec à materia faber, ſed materies, ut
patet, à fabro, qui quidem ex otio mutatur tantũ ad operã-
dum.
At enim intereſt planè, ſi nutrimentum ſit id, quod
ultimò tandem adiungitur, atq;
additur, an non hoc, ſed id
quod primum ingreditur.
Quòd ſi utrunq; quidem eſt ali-
mentum, alterum tamen eſt digestum, alterum indigeſtum:
utroq; profectò modo, & contrario contrarium, & ſimile
ſimili dicere licet nutriri.
Nam ſi ut indigestum, ſumatur,
contrariũ cõtrario alitur:
ſin ut digestũ ſimile ſimili nimi-
rum hoc pacto nutritur.
Quare patet illos utroſq; partim
rectè, partim non rectè dicere, atq;
ſentire. Cùm autem
nihil nutriatur, quin habeat uitam, animatum id erit pro-
fectò corpus, quod alitur, ea ſanè ratione, qua eſt anima-
tum.
Quare & nutrimentum ad animatum per ſe refer-
tur, &
non per accidens. Atqui diuerſa eſt alimenti ra-
tio, ut nutrit, &
auget. Nam ut ipſum alimentum quãtum
eſt quoddam, auget, ut eſt hoc aliquid, &
ſubſtantia, nu-
trit:
conſeruat enim ſubſtantiã, & eſt eouſq; profectò quo-
uſq;
nutritur. Efficit præterea generationem, ac ortum, non
eius quod alitur, ſed talis quale eſt id, quod nutritur:
iã enim
eſt ipſa ſubstantia, &
nihil ſeipſum generat, ſed cõſeruat.
Quare tale quidem animæ principium, uis eſt talis, ut
id cõſeruet, quod ipſam habet, ea nimirũ ratiõe, qua ipſam
habet.
Alimentum autem ad operandũ præparare uidetur.
Quapropter alimento priuatum, eſſe non poteſt. At ue-
rò cum hoc in officio tria ſint hæc, neceſſarioq́;
concurrãt,
id inquam quod nutritur, &
quo nutritur, & quod nutrit:
id quidem quod nutrit, eſt ipſa anima prima, id autẽ quod
nutritur, corpus eſt, quod ipſam animam habet:
at id quo
nutritur, ipſum eſt alimentum.
Atq; cum ſit par

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index