Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
581
581 (39)
582
582 (40)
583
583 (41)
584
584 (42)
585
585 (43)
586
586 (44)
587
587 (45)
588
588 (46)
589
589 (47)
590
590 (48)
< >
page |< < (43) of 760 > >|
58543LIBER II. tentiauidet, & audit uidere, audireqúe dicimus: & ſi fortè
dormiat, et id identidem quod iam operatur) dupliciter &

ipſe ſenſus profectò dicetur, quidam ut potẽtia, quidam ut
actu, Similiter &
ipſum ſentire, & quod eſt potentia, &
quod eſt actu.
Primum igitur id ſcire oportet, nos inquam
quaſi ſint eadem pati, moueri, ac operari, ita nunc his uti
ac dicere:
motus enim eſt quidam actus, imperfectus tamen,
ut in alijs diximus.
Eauerò cuncta, quæ patiuntur, atque
mouentur, an actiuo, &
eo quod eſt actu patiuntur, atque
mouentur.
Idcirco fit, ut tum à ſimili ſibi, tum à dißimi-
li res omnis patiatur, ut diximus, patitur enim ea, quæ eſt
dißimilis:
at cùm eſt paſſa tum ſimilis eſt, ut patet.
Deinde diſtinguendum eſt de potentia, atq; actu: nunc
enim de his ipſis ſimpliciter dicimus.
Nam eſt hoc pacto
quippiam ſciens, ut ſi dicamus hominem eſſe ſcientem, quia
homo eſt talis ſuapte natura ut ſit ſciẽs, atq;
ſcientiam ha-
beat.
Eſt etiã hoc pacto quippiam ſciens, ut hominẽ eum
iam dicimus eſſe ſciẽtem, qui Geometriã atq;
Grãmaticam
habet.
Atq; horum uterq; nõ eodẽ modo poteſt, potẽtiæq́;
ſubijcitur: ſed alter quidẽ ex eo quia genus ipſum eſt tale,
materies´ ue, alter uerò propterea quod cùm uoluerit con-
templari, poteſt idipſum facere, niſi quod externum fortè
prohibeat, impedimẽtoq́;
fiat. At præter ipſos eſt hiſce,
qui iam contemplatur, &
actu, proprieq́; ſciens hoc A.
Ambo igitur illi primi potentià quidem ſunt ſcientes,
utdiximus:
uerùm unus indiget alteratione per diſcipli-
nam, qua quidem nonnunquam etiam ex habitu contrario
diſpoſitioneq́;
mutatur: alter habet quidem ſenſum, aut
Grammaticam, ſedindiget operationis, ut ex ocio tandem,
operationisq́;
uacuitate agat, ac operetur: atq; hic

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index