1non ſe expellant non erunt verè contraria: qualia tamen apparent ex
diſtantia & differentiis locorum ſurſum deorſum.

Hæc autem ita.] Similitudine comprobatur conuexum &
concauum contraria eſſe. Quemadmodum magnum & paruum con
traria ſunt, quia diſtant, inter ſe per medium, quod eſt æquale, &
cum commutantur in inuicem neceſſe eſt prius æquale fieri: ſic con
uexum & concauum contraria erunt, quia diſtant inter ſe per me
dium, quod eſt rectum, & cum commutantur in inuicem prius re
ctum etiam fieri neceſſum eſt. ſunt igitur conuexum & concauum
contraria. Sed & hic aſſumemus per eandem definitionem contra
riorum ante poſitam, & ex ſententia Ariſtotelis in categ. Quanti
tatis, magnum & paruum apparenter duntaxat eſſe contraria. Ap
parenter dico vt illa priora, quia habent aliquid de definitione con
trariorum, quod ſibi conueniat, ſcilicet diſtare inter ſe in eodem ge
nere, & habere medium: ſed non vere tamen eſſe. Quia non habent
omnes prædictæ definitionis particulas ſibi conuenientes. Hæc
enim cum ſint in Relatis, vnum idemque non ex ſe dicitur magnum
aut paruum: ſed reſpectu alicuius, vt canis reſpectu elephantis paruus
eſt, at idem reſpectu muſcæ magnus eſt. Cœterum hic notandum eſt
reſpectum iſtum licet fieri poßit ad quodlibet obuium, cum tamen
hæc vocabula, magnum, paruum, ſimpliciter dicuntur, fieri ad ſym
metrum ſui cuiuſque generis. Symmetrum appello, quod iuſtam ma
gnitudinem in ſuo genere adeptum eſt. Et hoc eſt quod hic dicitur
æquale, medium ſcilicet inter magnum tanquam excedens, & paruum
tanquam deficiens, neutrobique igitur iuſtum. Vt eſto, quod aiunt
multi, iuſta hominis magnitudo ſex pedum. Qui igitur inter homi
nes ſeptempedalis eſt, magnus: qui quintumpedalis, paruus ſimplici
ter dicetur. Hinc intellige, vt id obiter annotem, quod apud Ariſto
telem memini me legiſſe, nullam paruam mulierem pulchram eſſe,
quia, quod prima pars eſt pulchritudinis non habet, ſymmetrum ſui
generis.