1biliter ſubtiliores iis, qui à re fœtida emittuntur;
vtque ex effectu oppoſito intelligas, radios illos, &
quaſi catenulas, vncinuloſque rei pulcræ eſſe poſſe
incomparabiliter ſubtiliores iis, quibus roſa nareis
ad ſe pellicit. Vnum reperies difficile; videlicet
imaginari tenuïtatem illam incredibilem huiuſmodi
corpuſculorum: ſed quia iam legiſti, opinor, in
exemplo epiſtolæ ſuperiore Auguſto ad Licetum
ſcriptæ, quod eſt Luillerio præ manibus, vnde
poſſis exiſtimare difficultatem eſſe ſubmotam, ideò
ſubmouere non aggredior heic. Velim ſolùm con
ſideres eam eſſe ſenſuum noſtrorum hebetudinem,
eam naturæ ſubtilitatem, vt vbi ſubtilitas noſtra de
ſinit, ſuam explicare natura incipiat; veluti dum exſol
uit, aut compingit animalculum A cari ex innumeris
prope illis myriadibus particularum, ſine quibus id
animal conſtare omninô non poteſt; & in cuius tamen
paruitatem acuties noſtra deſinit: aut dum ex cor
poris ſuperficie continenter deradit viſibileis ſpe
cies, & quaſi membranulas (niſi malis has totas eſſe
à lucidis corporibus ex ſuperficiebus corporum re
flexas) quæ vix tandem poſt multa ſæcula coaduna
tæ, vnius telæ araneæ craſſitudini exæquari poſſint.
Heinc ſanè minùs mirabere, minuſque ridiculum
duces, quod propono tibi de illa ineffabili, aut in
excogitabili potiùs tenuitate organulorum, quibus
agentia naturalia in eliciendis illis ſuis planè admi
rabilibus operationibus vtuntur. Vtcúmque ſit ſanè,
ipſe non percipio, quomodo quicquid per ſympa
thiam, aut antipathiam perhibetur agere, agat reipſâ,