1
cauſſæ poſſunt afferri, ita enim tractantur, vt à nobis ſuprà dictum eſt de primis illis cogita
tionibus rudibus ſcilicet & inchoatis, vt quid in illis veri continetur, accipi poſsit; illud re
pudiari, quod ineſt falſi. Proinde in iis ita verſandum, vt medici in corporum curatione; ſicu
ti enim ipſi non nutriunt, nisi corpus a prauis humoribus repurgarint: ſic neque ali debet ani
mus; niſi ante pellantur errores. Efficitur item, vt in veram ſententiam poſsit quiſque trahi
facilius, quo maior philoſophorum conſenſus exiſtat; erit verò hoc expeditius quo plura ex in
hærentibus & comitantibus explorentur, atque illa quidem quæ videantur aduerſa (nam neceſ
ſariæ contrariorum concluſiones & rationes, quęſtiones ſunt de contrariis) patiunt enim dubita
tionem; dubitatio verò copiam facit, & dum animum huc & illuc conuertit, viam monſtrat ad
inueniendum quod quęritur, cùm ita eueniat, vt ex aduerſorum collatione quod plus valeat ob
ſeruari poſsit, & ex oppoſitarum rationum conflictu, non ſecus àc ignis ex attritu ſilicis, excutia
tur veritas, & fallaciarum cauſſæ facilius detegantur, vnde omnis ignorantiæ caligo diſpellitur.
Neque enim oratio vera ſolùm eſſe debet; ſed aperienda quoque cauſſa eſt, cur falſa pro veris
habita ſint. cùm ita fiat, vt ratio per quam falſa colligebantur, probabilis ſanè, verùm non neceſ
ſaria videatur. Proptereà vero tum magis adhæreſcimus. Oppoſita enim (vt fertur) in proximo
magis elucent. Ex hac igitur verorum collatione cum falſis id facilè ſuccedit quod optat in addiſcente
Philoſophus. ita enim principia vera cognoſcit & credit, vt ijs oppoſita falſa prorſus exiſtimet;
ex quo efficitur immutabilis; id quod ſcientis eſt maximè proprium. Nec reticendum illud eſt
quòd aliqui ratione inſiſtunt, nonnulli, quorum minus perſpicaæ eſt ingenium, apparentibus. ea
verò ſępè ſecum pugnare contingit, ex quo ſententiæ repugnantes oriuntur. Igitur ob eam cauſ
ſam rationes & apparentia ſunt conferenda, ſępiusque. apparentia conſectanda ſunt quàm retinen
dæ rationes: a ſi verò pugnent cum apparentibus eas ſoluere oportebit. Nunc autem niſi illas
ſoluere liceat, fidem iis habere cogimur, & inuiti decipimur. Tùm etiam quia verum ex falſis col
ligi poteſt, concluſionis cauſſæ ſpectandæ ſunt; ne fortè id quod concluditur, illi tribuatur ex quo,
non pendet. Prætereà maiorem auctoritatem habebunt ea quæ dicentur apud illos qui antè au
diuerint rationes earum ſententiarum quæ controuerſiam faciunt. b Nam ſic rectiores iudices
habebimur, ſi omnium cauſſas audiamus. Arbitros enim præſtare nos oportet, non aduerſarios,
ſi iudicando verum inuenire volumus. Cæterùm prætereà, quæ valent ad rectè iudicandum, il
lud ab Ariſtotele ſcriptum eſt, ea videnda eſſe quæ dixerint alij, ne ſi decepti fuerint, in eiſdem ver
ſemur erroribus. & ſi quod nobis commune cum illis decretum ſit, ne priuatim moleſtiam nobis
ipſis exhibeat, c dum cęteros adiutores habemus; & pro nobis pugnare paratostur; quaſi ſoli tantam
quæſtionem ſuſtinere non valeamus, itaque ad excuſationem ſocios quęrimus; & crimen nobis
volumus cum alijs eſſe commune: neque id affine culpæ habendum eſt; quia tametſi nihil de il
la quæſtione ſuccurrit quod aliter conſtitui poſsit; gratum tamen eſſe debet non modò per om
nia melius; ſed quòd aliqua ſanè meliora faciamus, alia verò non deteriora, ſi melius non licuerit.
Hic quidem noſtri conſilij fructus. Verumenimuerò, cùm variis modis ſententiæ philoſophorum
tractari ſoleant, & diſſolui rationes quibus confirmantur & probabiliter & demonſtratiue; non
deſunt etiam (vt commune eſt omnibus falli) qui ſe cauillis inuoluant, quibus cùm ſe extricare
neſciant, multa comminiſcuntur quæ toto cœlo diſtent à vero. Nonnulli item demonſtrationi
bus vtantur quæ propriæ ſint aliarum ſcientiarum. Nos in hac methodo conſtituimus illa diſſolue
re quæ vel ex noſtris principiis malè deducta ſint, vel concluſa mediis per accidens, vel etiam in
uoluta ſophiſmatis; illud in animo perpetuò fixum habentes, vt quæ ponuntur à nobis cum ſen
ſilibus primum, tùm deinde cum Ariſtotelicis dogmatis congruant: ſiqua præter hęc adhibean
tur, nihilominus ſtudebimus, vt ad ea ipſa, quæ primi propoſiti ſunt, aliquo pacto conducant.
Nouerat enim Ariſtoteles Parmenidem & Meliſſum, tollere naturam principij, nedum natura
lis ſcientiæ fundamenta demoliri. quia verò præſeferret ea diſputatio philoſophiam, ideſt, pate
faceret aditum ad inueniendam veritatem (talis enim eſt vis eius locutionis ἒχειν φιλοσοφίαν,
ideſt, habere philoſophiam: ita vt etiam alibi Ariſtoteles ita ſcriptum reliquerit aliquid eſſe à
ciuili philoſopho conſiderandum, quòd haberet ἀπορὶαν καὶ φιλοσοφὶαν πωλιτικὴν, d ideſt,
dubitationem & philoſophiam ciuilem & alibi ὃσα μὲν οῦν ἒχειν φιλοσοφίαν πωλιτικὴν,
e ideſt, “Quæcunque habent philoſophiam ciuilem”, ſic quia contemplatio entis & vnius veritatem
illuſtrat, & valet ad fundanda phyſiologiæ principia, non detrectauit Philoſophus eiuſmodi con
greſſum. Nanque etſi non naturales quæſtiones ad diſcutiendum proponebant, de natura ſe lo
qui profitebantur quæ, cùm principium foret, impellebat item ipſos ad diſceptandum quodam
modo de principio. Itaque ob affinitatem quam habebat illa poſitio cum phyſiologiæ princi
piis, ab Ariſtotele conſiderata eſt. De natura autem ſe diſſerere autumabant, idcirco quod nulla
alia ſubſtantia ſupra naturam ab illis perſpecta fuiſſet. Et Epicurus etiam omnia naturæ nomine
appellauit qui ita diuidit. Omnium quę ſint, naturam eſſe corpora & inane, quęque his accidant.
Nam quæcunque eluent aut his coniuncta duabus (corporibus & inani) rebus ea inuentes; aut