Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1aquam profert, inde æſtate copioſiſſimam:
autumni autem principio ſiccari incipit,
ſiccuſque hyeme manet.
Blaſius de Villa
Franca Hiſpanus medicus cauſam eſſe pu­
tat (namm is hoc ſcripſit tanquam ei comper­
tum) profunditatem aluei, ob quam æſtate
non ſiccatur, hyeme à calidis viſceribus ter­
ræ abſumitur.
Sed nos oſtendimus hyeme
terræ intima non ſimpliciter eſſe calidiora
quam æſtate, ſed comparatione ad aërem
habita.
Quoniam igitur frigidiſſima eſt, ha­
linitro participat.
Æſtate autem fluit deriua­
tis riuulis à montibus, cum niues liquari in­
cipiunt.
Autumno ſiccatur, cum quę è mon­
tibus fluere deſierint ſub terra, ob idque
hyeme ſiccus manet: neque enim niues ſol­
uuntur ob gelu.
Videtur autem hoc quaſi
generale eſſe, vt vere & æſtate, magis tur­
geant fluuij, quam autumno, multò autem
minus hyeme.
Diſtet hic fons à Vagliadolit
Pintia, olim famoſiſſima vrbe, paſſibus XX.
M.
Referunt etiam in Elbogano, aquam
ſtrepere non leuiter, acidique eſſe ſaporis.
Meminit Ariſtoteles aquam fuiſſe olim in

Sicanio agro Siciliæ, qua incolæ, pro aceto
vterentur.
Quid mirum? Accepi, iuxta Ro­
mam in Villa Cardinalis Triultij inuentam
ſaporis auſteri aquam, atque eam ſaluberri­
mam, ob id ſolitam aſportari longius vt vi­
no miſceatur ad conciliandam gratiam.
Conſtat autem alumine concocto, atque be­
ne temperato humido, fieri auſtrum: nam
ſponte aſtrigens eſt.
Cum tamen vino
miſcetur alumen, creditur dyſenterias
excitare.
Sic referunt in Cardia iuxta lacum
Daſcyli, in loco qui vocatur Campus al­
bus, aquam eſſe lacte dulciorem: aliam quo­
que iuxta pontem qua itur Valdeburgum.

Sunt & quæ vinum referant, vt olim in Na­
xo inſula vna ex Cycladibus Ægei pelagi:
vnde in 3. Eleg.
En tibi per mediam bene olentia flumina.
Naxon, (Propertius.
Vnde tuum potat Naxia turba merum:
Flumina
ſub terra &
ex illa
erumpentia.
Specus ſub
terra.
Aqua pu­
teorum cur
hyome cali­
dæ.
Quomodo in
aridis locis
aqua an
ſubſit, &
qualis ſit,
exploremus.
Fontium
feruentium
cauſa.
Incendia
montium cur
& quando
fiant.
Optimæ a­
quæ.
Aquæ frigi­
diſſimæ.
Aquæ maxi­
mum edentes
ſtrepitum.
Cauſa ſtre­
pitus aqua­
rum.
Cauſa fri­
giditatis
aquarum.
Aquarum
ſapores.
Hydromel
tranſit in
vinum ve­
tuſtate.
Cauſa ſapo­
ris aquarum.
Quid mirum, cum referant Plin. & Dioſ­

corides hydromel vetuſtate tranſire in vi­
num.
Ariſtoteles cauſam ſaporum aquæ in
calorem retulit.
Terra enim excocta mutat
& probet ſaporem aquæ.
Sic etiam oleo per­
fuſi fontes quidam videntur, vt in Saxonia
iuxta nobile Brunonis oppidum, & in Sue­
uia iuxta cœnobium, cui Degerſe lacus no­
men eſt: & rurſus in valle montis Iuraſſi.
Cauſa eſt bitumen valde pingue: nam bitu­
men oleum continere haud dubium eſt.
Ita­
que cum aqua eluitur oleo aqua innatanti,
fontem olei probet.
Verum totum ex oleo
conſtare haud credendum eſt.
Quid mirum
igitur Alexandri iuxta tabernaculum fon­
tem olei ſcaturiſſe, vt Arianus omnium
Græcorum hiſtoricorum maximè verax re­
fert: Aut Romæ temporibus Auguſti At non
natus eſt: non contendo, in his nihil refert,
quandoquidem oſtendimus fieri poſſe, &
quomodo: nam rarò hæc eueniunt, & paucis
in locis, vnde prodigij loco habentur, cum
euenerint.
Alij ad Deum talia referunt. Vnde
in Elide Peloponenſi regione aqua Alphei
cineres ſacrificiorum Olympicorum in Mal
tam cum tranſirent, in ſuperſtirionem ver­
ſum, quæ ob aqua pinguedinem fiebat.
Sunt & acres aquæ quaſi pinguibus oppoſi­
tæ, vt Golnicij.
Eadem eſt ratio calorum:

nam candida ad ſecundum lapidem à Clau­
ca Miſenæ oppido: rubea, vt in Radera
Miſenæ fluuio iuxta Radeburgum, & olim
in Iudæa iuxta Ioppen: viridis in Carpato
monte iuxta Neuſolam: cærulea, vt Blaua
inter Feltrium ac Taruiſium, & in Ther­
mopylis etiam talem fuiſſe referunt: ni­

gerrima in Alera fluuio Saxoniæ, vbi in
Viſurgim ſe exonerat.
Cauſæ ſunt argillæ
calores, ſed tenuioris, nam craſſa non hæ­
ret aqua ideò neque tingit.
Quædam etiam
calorem mutant, vt Nilus cum ſiccitatibus

areſcit, autore Theophraſto.
Quædam ma­
nent incorruptæ, vt Tyberis.
Similis ratio
differentiæ eſt in odoribus.
Plerunque tamen
aquarum odores iniucundi ſunt, quòd ( vt
dictum eſt ) rarò terra benè oleat.
Peſſimè
olim fœtebat in Elide Anigri fluminis
aqua, vſque ad perniciem non ſolùm piſ­
cium, ſed hominum.
Et iuxta Methonem in
Meſſana in puteo quodam optimè olens
haurirebatur aqua: odor enim referebat
Cyzicenum emplaſtrum.
Porrò Cyzicenum
emplaſtrum croco, myrrha, thure, & iride
radice, redolentibus ſuauiter conſtabat.
Ma­
nifeſtum eſt igitur, quòd contrariorum con­
trariæ ſunt cauſæ: & quòd ſalubres quæ be­
ne olent, & prauæ quæ fœtent.
Habent &
vim aliæ aquæ alias progignendi plantas,
atque illud perpetua ratione obſeruatum eſt.
Nam Mæander fluuius myricas, Aſopus

Bœotius inncos altis cum radicibus, Nilus
Perſiam arborem nutrit.
Atque ex his etiam
vires aquarum coniectari licebit.
Sunt au­
tem aliæ graues, aliæ leues.
Leuior eſt omnis

aqua, Ariſtotele teſte, non ſolum in flumini­
bus, ſed fontibus ac puteis, quæ ſuperna­
tat: ſicut grauiſſima, quæ in imo: eadem
ratio partium, quæ totius.
Deſcendunt
enim quæque grauia: quæ autem leuia,
ſupernatant.
Refer Strabo, Eulæi aquam
aliis drachma, ſub acetabuli menſura fuiſ­
ſe leuiorem.
Eſt autem hoc iuxta Plinij
doctrinam, parte quintadecima.
Sed ab
his ad aquarum miracula tranſeamus.
Sunt
enim aquæ maximarum virium, vt etiam
ligna in lapides vertere ſoleant.
Refert
Albertus Magnus, in Danico mari iux­
ta Lubecenſem vrbem, ſua ætate inuen­
tum arboris ramum cum nido & pullis;
qui cùm in lapidem cum arbore & ni­
do eſſent conuerſi, purpureum tamen ad­
huc colorem ſuum retinebant.
Et Ceor­
gius Agricola in Elbogano tractu iuxta
oppidum à Falconibus cognominatum, in­
tegras cum cortice abietes in lapidem ver­
ſas eſſe: atque quod maius eſt, in rimis
etiam pyritidem lapidem continere.
Et
Domitius Bruſonius in Sylare amne, qui
radices montis eius, qui eſt in agro vrbis
Vrſentinorum olim, nunc Conturſij, lam­
bit, folia & arborum ramos in lapides tran­
ſire, non fide aliorum, ſed propria, vt qui
incola ſit regionis.
Cortices autem lapidum
annos numero oſten dere.
Sic guttæ Gottici
fontis (hoc enim nomen à vulgo inditum eſt)
ſparſæ lapideſcunt.
Et in Dacia, Cepuſij

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index