Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <pb xlink:href="079/01/102.jpg" pagenum="52"/>
              <s id="s.000410">Namque aliis aliud praestantius exoreretur.</s>
              <s id="s.000411">
                <lb/>
              Cedere item retro possent in deteriores
                <lb/>
              Omnia sic partis; ut diximus in meliores;
                <lb/>
              Namque alijs aliud retro quoque tetrius esset
                <lb/>
              Naribus, auribus, atque oculis, orisque sapori.</s>
              <s id="s.000412">
                <lb/>
              Quae quoniam non sunt in rebus reddita certa &
                <lb/>
              Finis utrimque tenet summam: fateare necesse est
                <lb/>
              Materiem quoque finitis differre figuris.</s>
              <s id="s.000413">
                <lb/>
              Denique ab ignibus ad gelidas, hiemsque pruinas,
                <lb/>
              Finitum est, retroque pari ratione remensum est:
                <lb/>
              Finit enim calor, ac frigus; mediique tepores
                <lb/>
              Inter utrumque iacent explentes ordine summam.</s>
              <s id="s.000414">
                <lb/>
              Ergo finita distant ratione creata;
                <lb/>
              Ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
                <lb/>
              Hinc flammis, illinc rigidis infesta pruinis.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000415">Quod quoniam docui, pergam conectere rem, quae
                <lb/>
              Ex hoc apta fidem ducuit; primordia rerum,
                <lb/>
              Inter se simili quae sunt perfecta figura,
                <lb/>
              Infinita cluere.</s>
              <s id="s.000416"> enim distantia cum sit
                <lb/>
              Formarum finita; necesse est, quae similes sint,
                <lb/>
              Esse infinitas, aut summam materiai
                <lb/>
              Finitam constare: id quod non esse, probavi
                <lb/>
              Versibus ostendam, corpuscula materiai
                <lb/>
              Ex infinito summam rerum usque tenere,
                <lb/>
              Undique protelo plagarum continuato.</s>
              <s id="s.000417">
                <lb/>
              Nam quod rara vides magis esse animalia quaedam,
                <lb/>
              Fecundamque minus naturam cernis in illis:
                <lb/>
              At regione, locoque alio, terrisque remotis,
                <lb/>
              Multa licet genere esse in eo, numerumque repleri.</s>
              <s id="s.000418">
                <lb/>
              Sicuti quadripedum cumprimis esse videmus
                <lb/>
              In genere anguimanos elefantos, India quorum
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>